Episode 9.2.b
>Vīlla Salviī, Southwest of Londīnium, Britannia, 81 CE<
Tiberius vōs in ātrium dūcit, ubi Salvius vōs exspectat. Salvius bracchia plicat. vultus eius acerbus est.
"Salvī," inquit Tiberius, "Recentiī sunt amīcī optimī. ego eōs in Pompēiīs cognōvī, et, quamquam mīror eōs in Britanniā invenīre, laetissimus tamen sum eīs iterum occurrere."
Salvius, sīcut asinus quī benīgnus esse cōgitur, vix cōmis est. oculōs ad bracchia vestra nōn vertit, ubi signa sunt; immō, cūrat nē illa spectet.
"bene," inquit tardē. "Tiberius mihi bonōs servōs iam āmīsit. estōte, ergō, hospitēs in vīllā meā, ō Recentiī." plūra nōn dīcit.
Tiberius vōs celeriter ad cubiculum dūcit, antequam Salvius sententiam mūtet. ibi volūmen ē saccō cupidē prōmit, et in lectō ēvolvit. charta est: lītus, portus, flūmen, et procul ā flūmine formae trēs angulōrum, sīcut montēs factī manū. verba in chartā sunt, Graeca et Latīna.
Tiberius ūnum locum digitō mōnstrat. "ecce! Odyssēa, liber quārtus decimus! Salvius hunc librum in tablīnō habēre dēbet."
Prompt: Discover where you must go next, and what you must learn there in order to continue your search for the Lapis. (What does the map show? Why does it matter that a matching scroll is in Salvius's study?)