Episode 9.2.a
>Vīlla Septimī, Southwest of Londīnium, Britannia, 81 CE<
aliquis ad iānuam pulsat.
Septimus ānxius fit. "cēlāte vōs!" mussat.
vōs in cellā cēlātis, et Septimum in iānuā audītis.
"mehercle!" clāmat Septimus. "exīte, ō Recentiī! exīte!"
ubi ē cellā venītis, in iānuā cum Septimō stat Tiberius Caecilius Iūcundus, quī paulō māior vidētur quam ōlim.
"salvēte, ō Recentiī!" inquit Tiberius. "diū vōs nōn vīdī! ubi ad vīllam Salviī advēnī, omnēs dē servīs fugitīvīs clāmābant. ubi mihi eōs dēscrīpsērunt, prīmum crēdere nōn poteram, sed omnia conveniēbant, et sciēbam: vōs estis. vēnī ut vōs ad vīllam Salviī redūcam, et hanc rem expediam.
"et multa vōbīs nārrāre habeō. nōn putābam mē vōs umquam iterum vīsūrum esse, et hoc trīste erat, quod in Aegyptō rem invēnī quae sōlum ad illum Lapidem, quem quaerēbātis, pertinēre potest. est charta papȳrī, signīs mīrīs scrīpta. eam vōbīs ostendam, ubi ad vīllam Salviī revenīmus.
"sed prīmum: ego in Britanniā nūper advēnī, et putō Salvium mihi vēra dē rēbus Rōmānīs nōn dīcere. quid vōs dē rēbus Rōmānīs in Britanniā scītis?"
Prompt: Tell Tiberius about the political and military situation in Britannia. (Consider the governor Agricola's campaigns in the north, the client kings, and why a man like Salvius would be nervous.)