Episode 10.3.b
>Vīlla Salviī, Southwest of Londīnium, Britannia, 81 CE<
dum respondētis, oculī Salviī ad signum in bracchiō vestrō eunt, et subitō dīlātantur.
"cūr nōn dīxistis vōs signum habēre?" poscit. "mēne lūdere cōnāminī?" oculōs in oculōs vestrōs intentē dēfīgit, sed, innocentiam ibi vidēns, sē magnō cōnātū plācat, et pergit.
"bene," inquit Salvius. "nunc parātus sum vōs in Societātem Potentium indūcere. venīte ad larārium."
etiamsī ē vīllā fugere velītis, nōn possītis: custōdēs Salviī sēriī sunt.
prō larāriō Salvius cōnsistit. "nunc per Larēs vestrōs iūrābitis, et per deōs manēsque maiōrum vestrōrum, Recentiōrum, quī, quamquam inimīcī sanguinī meō sunt, numquam tamen sine honōre fuērunt: iūrābitis signum quod geritis vōs Societātī Potentium fide obligāre."
Prompt: Swear the oath, or not. (Weigh what swearing binds you to, and what refusing costs.)