Episode 10.2.a
>Vīlla Salviī, Southwest of Londīnium, Britannia, 81 CE<
tam intentē vestīgium quaerēbātis ut tumultum in ātriō nōn animadverterētis. sed Salvium clāmantem audītis, quod nōn audīre mīrābile esset.
"ego iussī! ego dīxī, 'custōdīte iuvenēs!' sed iam ipsōs in vīllā esse audīvī. nōnne eōs custōdīvistis? nōnne in bibliothēcā sunt?"
Salvius irrumpit. ūnō aspectū intellegit quid in bibliothēcā suā agitur. celeriter prōcēdit et chartam ē manibus Tiberiī rapit.
"nōnne scīvī? Tiberius ex Aegyptō vēnit. suntne hīc iuvenēs ignōtī? nōnne est negōtium Lapidis?" clāmat Salvius.
ad Salviam spectat. "tibi dīxī numquam in hōc cubiculō esse! tū es pessima puella!"
Salvia patrem fortī vultū spectat, neque oculōs dēmittit.
Prompt: Come up with a culturally plausible explanation for what is going on in the library. (You are guests of Tiberius; what would a Roman find believable?)