Episode 10.1.b
>Vīlla Salviī, Southwest of Londīnium, Britannia, 81 CE<
Tiberius vōs paulum spectat, sīcut quī aliquid memoriā tenēre cōnātur, deinde caput quassat. "vērum est, amīcī meī: nesciō. dīxitne mihi aliquid ille vir in Mūsaeō? iam meminisse nōn possum. hoc tantum meminī: cōgitābam, 'sī umquam Recentiōs iterum vidēbō, hoc eīs dīcere dēbeō.'
"fortasse hoc cōgitābam quod estis mihi mīrābiliōrēs quam ūllī aliī, et haec charta erat rēs mīrābilissima quam umquam invēnī, itaque aliquid mē cōgēbat crēdere illa duo coniungī dēbēre. et..." Tiberius oculōs ad pavīmentum dēmittit. "hoc stultum vidēbitur, sciō, sed aliquid idem sentiō dē vōbīs, et dē Sextō miserō, et dē Septimō quoque, et dē hāc chartā. mihi vidētur, nesciō quōmodo, sīcut dēbeam haec omnia coniungere, et vōbīs auxilium dare."
tum, paulum rubēns, ad scrīnia volūminum sē vertit. "cōgitābam," inquit, "nōs incipere dēbēre..." sed alia vōx eum interpellat.
"...ā poētīs quōs Gāius, pater Marcī Maecēnātis, fovēbat. sīcut hī?"
nescītis quid magis mīrum sit: vōx fēminīna ignōta, an duae chartae quae in summō scrīniō minimē pulverulentō iacent, ut vidētur ex aliīs volūminibus exscrīptae.
"scīs Salvium īrātum futūrum esse, sī tē in hōc locō videt, Salvia!"
Salvia in bibliothēcam intrat. est puella docta, pulchra, cōnfīdēns. ad Tiberium sē vertit.
"ego nōn sum ānxia, Tiberī. necesse est mihi vōs adiuvāre."
duās partēs volūminum invēnistis: ē prīmō librō carminum Horātiī, et ex octāvō librō Aenēidos Vergiliī. sī Salvia rēctē dīcit, in utrōque poētā latet vestīgium, in ipsā rē dē quā scrībunt.
Prompt: Solve the riddle of the map. (Why these two passages? What do Horace's ode and Vergil's book of the Aeneid have in common that might point the way?)