Episode 9.1.b
>Farm of Sinistrus, Southwest of Londīnium, Britannia, 81 CE<
Septimum appropinquāntem vidētis, et brevī tempore prope vōs est.
"ēheu! surgite!" inquit. "hīc nōn estis tūtī, quod Salvius putat vōs esse servōs fugitīvōs."
dum Septimus timidē circumspectat, ad vīllam curritis. statim intrātis. in trīclīniō sedētis.
"bene," inquit Septimus. "satis salvī sumus, ut putō. nunc dīcite mihi: quid accidit? custōdēs, quī mēcum erant, ā Salviō vēnērunt. haec vīlla, in quā habitō, plēnissima custōdibus erat!"
Septimus bracchia vestra spectat, ubi signa sunt. caput inclīnat. nōn videt id quod vōs vidētis: nōn lapidem, nōn fulmina. "in herbā ūmidā iacuistis," inquit. "ecce, cutis rubet. doletne?"
tum vōs exspectat, et audīre vult.
Prompt: Tell Septimus what happened. (You may tell him everything, part of it, or nothing; decide in your team forum what serves you best. He is not your enemy.)