Episode 10.1.a
>Vīlla Salviī, Southwest of Londīnium, Britannia, 81 CE<
prīmā lūce Tiberius vōs ad bibliothēcam Salviī dūcit. est cubiculum prope peristȳlium, nōn magnum: in mūrīs sunt scrīnia plēna volūminum, sed locus vix quīnque Recentiīs et ūnī Tiberiō satis est. nōn vērē bibliothēca est, sed cubiculum quod quasi bibliothēca fit.
Tiberius tamen superbus est. "nōnne vīlla rūstica plēna est?" rogat. "nōnne cōnsentītis? nōn urbāna est. sciō, nam iam urbēs magnās vīdī. nōnne Athēnās Alexandrīamque amātis? vōs certē Graeciam Aegyptumque cognōvistis, quod lātē errāvistis. fuistisne anteā Rōmae?
"parātīne estis? nōnne cōnsilium cēpistis? scītisne quid agere dēbeāmus?"
Tiberius chartam tenet, illam quam ex Aegyptō tulit, et vōs exspectat.
Prompt: Answer Tiberius's questions with some questions of your own, about the map. (What did he find in Alexandria? Who gave it to him, and why? What do the marks mean?)