Episode 7.2.a
>in vīllā Septimī Aemiliānī, West of Londīnium, Britannia, September 81 CE<
in tablīnō cum Septimō sedētis. Septimus, ut vidētur, tōtus similis frātrī Sextō appāret, sed difficile est eum intellegere. eadem quiēs in vultū est, sed dūrior. nam Septimus hominibus nōn statim crēdit.
prīmum tacet. deinde vōs spectat et dīcit:
"Demiurgus vōs servāvit. ille vōs ē monte ēripuit, ubi ignis et cinis omnia dēlēbant. nunc Pompēiī nōn iam sunt. illūc redīre nōn potestis. sī redītis, mundum ipsum in perīculum dūcitis, quod duo mundī esse nōn possunt. hoc intellegitis?"
tua persōna adnuit.
"multa vōbīs dīcere volō," inquit Septimus, "antequam vōs ūsquam mittō. nōlō vōs sine scientiā mittere. ducēs Mīlitum putant rīmam in mundō nostrō apertam esse apud Stabiās, et illa rīma fortasse est via ad Lapidem. sed prīmum exemplum trānsīre dēbētis."
Septimus cēram capit et sublevat, sed nihil accidit. iterum tenet, et iterum exspectat. adhūc nihil.
Septimus cēram dēpōnit, vultū placidō. "frāter meus haec melius faciēbat," inquit quiētē. "ego nōn tam saepe hoc faciō." nōn īrātus est, sed paulum eum pudet. surgit, in tablīnum interius it, et mox revenit. in manū pīlulās tenet. "hās sūmite," inquit. "nōlīte timēre."
pīlulās sūmitis. mundus circum vōs tremere incipit. mūrī, mēnsa, Septimus ipse: omnia sīcut aqua moventur. lūx mūtātur. deinde omnia ēvānēscunt.
>Mythical founding of Rome, a hill near the Tiber River, 753 BCE<
in colle stātis, sub caelō apertō. māne est. aēr plēnus fūmī et terrae est. sub colle rīvus palūdōsus lentē perfluit. sed nūllae viae lapideae sunt, nūlla templa, nūllae domūs māgnae: tantum casae parvae et campī vacuī.
prope vōs duo iuvenēs stant, similēs sīcut geminī, et dē locō colloquuntur. ūnus terram movet et mūrum facit, et laetus labōrat. alter stat, nōn labōrat, et caelum spectat, vultū nōn laetō. inter sē verba dūra dīcunt.
nōn procul turba est. in turbā sunt hominēs horrentēs, et valdē fessī appārent. nūper, ut vidētur, Lapidem in collem in plaustrō trāxērunt.
Prompt: Find a way to eavesdrop on the conversation. Figure out what is happening, and use your knowledge of Roman culture to decide whether, and how, to make yourselves known.