C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 5.27
The Eburones have called for a parley, and the Roman commanders send out two negotiators. The passage is Ambiorix's address to them, covering his dealings with Caesar, the limits of a Gallic king's authority within his own state, and the situation across Gaul. The Aduatuci, neighbors of the Eburones, are named here for the first time in the series.
Tier 1
Sabīnus et Cotta duōs virōs ad Ambiorīgem mīsērunt. alter erat C. Arpinēius, eques Rōmānus et amīcus Titūrī. alter erat Q. Iūnius ex Hispāniā. Iūnius saepe anteā ad Ambiorīgem vēnerat, quod Caesar eum mīserat. hī virī cum Ambiorīge verba fēcērunt. tum Ambiorīx ita dīxit:
'Caesar mihi multa bona fēcit. itaque eī plūrimum dēbeō. anteā enim pecūniam Aduātucīs, fīnitimīs meīs, semper dabam. nunc, propter Caesarem, hanc pecūniam nōn dō. Aduātucī quoque fīlium meum et fīlium frātris meī cēpērunt et sīcut servōs tenuērunt. sed Caesar eōs mihi remīsit.
'castra vestra oppugnāre nōn volēbam. cīvitās autem mē coēgit. populus enim in mē tantum imperium habet quantum ego in populum.
'omnēs Gallī subitō idem cōnsilium cēpērunt; cīvitās mea eīs resistere nōn potuit. haec causa bellī fuit. ego vērō haec bene intellegō. sciō enim: "Gallī populum Rōmānum superāre nōn possunt." sed omnēs Gallī hunc diem ēlēgērunt: hōc diē omnia hīberna Caesaris oppugnant. sīc ūna legiō alterī legiōnī auxilium ferre nōn potest. Gallī Gallīs negāre nōn poterant, quod omnēs lībertātem iterum habēre volunt.
'nunc igitur tibi, Titūrī, bene cōnsulō, quod tū hospes meus es. audī mē! magna manus Germānōrum Rhēnum trānsiit. post duōs diēs aderunt. tū igitur cōnsilium cape: mīlitēs tuōs ex hībernīs ēdūc et aut ad Cicerōnem aut ad Labiēnum dūc! hoc fac priusquam fīnitimī nostrī sentiunt! Cicerō L mīlia passuum abest, Labiēnus paulō longius.
'hoc quoque prōmittō: per fīnēs meōs sine perīculō īre poteritis. sīc et cīvitātī meae bene cōnsulō, quod mīlitēs Rōmānī ex fīnibus nostrīs discēdent, et Caesarī grātiam referō.'
haec verba Ambiorīx dīxit, deinde discessit.
Tier 2
Sabīnus et Cotta C. Arpinēium, equitem Rōmānum et familiārem Q. Titūrī, et Q. Iūnium quendam ex Hispāniā ad Ambiorīgem Catuvolcumque mīsērunt ut cum eīs colloquerentur. Iūnius enim iam ante saepe missū Caesaris ad Ambiorīgem venīre cōnsuēverat. apud eōs Ambiorīx ita locūtus est:
'multa beneficia ā Caesare accēpī et plūrimum eī dēbeō. operā enim eius stīpendium iam nōn pendō Aduātucīs, fīnitimīs meīs. Caesar quoque fīlium meum et fīlium frātris meī mihi remīsit. Aduātucī enim eōs obsidēs accēperant et apud sē in servitūte et catēnīs tenuerant.
'castra vestra nōn oppugnāvī meō iūdiciō neque meā voluntāte, sed cīvitās mē coēgit. tāle est enim imperium meum: populus tantum iūris in mē habet quantum ego in populum.
'cīvitātī autem haec causa bellī fuit: repentīnae coniūrātiōnī Gallōrum resistere nōn potuit. hoc facile probāre possum. nōn enim tam imperītus rērum sum ut cōnfīdam: "meīs cōpiīs populum Rōmānum superāre possum." sed commūne cōnsilium tōtīus Galliae est: hic diēs dictus est omnibus hībernīs Caesaris oppugnandīs, nē ūna legiō alterī legiōnī auxilium ferre posset. Gallī Gallīs facile negāre nōn poterant, praesertim quod omnēs commūnem lībertātem recuperāre volēbant.
'Gallīs igitur prō pietāte satisfēcī. nunc autem officī meī ratiōnem habeō prō beneficiīs Caesaris. Titūrium prō hospitiō moneō atque ōrō: salūtī tuae ac mīlitum tuōrum cōnsule! magna enim manus Germānōrum conducta est et Rhēnum trānsiit. haec manus bīduō aderit. vestrum est cōnsilium: vultisne mīlitēs ex hībernīs ēdūcere et aut ad Cicerōnem aut ad Labiēnum dēdūcere, priusquam fīnitimī hoc sentiunt? alter circiter quīnquāgintā mīlia passuum ā vōbīs abest, alter paulō amplius.
'illud polliceor et iūre iūrandō cōnfīrmō: tūtum iter per fīnēs meōs vōbīs dabō. hoc cum faciō, et cīvitātī meae cōnsulō, quod hībernīs levātur, et Caesarī prō meritīs eius grātiam referō.'
Ambiorīx haec verba dīxit, deinde discessit.
Tier 3
C. Arpinēius, eques Rōmānus, familiāris Q. Titūrī, et Q. Iūnius quīdam ex Hispāniā, quī iam ante missū Caesaris ad Ambiorīgem ventitāre cōnsuērat, mittitur ad eōs colloquendī causā; apud quōs Ambiorīx ad hunc modum locūtus est:
[dīxit] sēsē prō beneficiīs Caesaris in sē plūrimum eī cōnfitērī dēbēre, quod operā eius līberātus esset stīpendiō quod Aduātucīs fīnitimīs suīs pendere cōnsuēsset, quodque et fīlius et frātris fīlius eī ab Caesare remissī essent, quōs Aduātucī, obsidum numerō missōs, apud sē in servitūte et catēnīs tenuissent; neque sē id quod fēcerit dē oppugnātiōne castrōrum aut iūdiciō aut voluntāte suā fēcisse, sed coāctū cīvitātis; suaque imperia esse eiusmodī ut multitūdō nōn minus iūris habēret in sē quam ipse [habēret] in multitūdinem.
[dīxit] porrō hanc fuisse cīvitātī bellī causam, quod repentīnae Gallōrum coniūrātiōnī resistere nōn potuerit. sē id facile ex humilitāte suā probāre posse, quod nōn adeō sit imperītus rērum ut cōnfīdat suīs cōpiīs populum Rōmānum superārī posse. sed esse commūne cōnsilium Galliae: hunc diem dictum esse omnibus hībernīs Caesaris oppugnandīs, nē qua legiō alterae legiōnī subsidiō venīre posset. Gallōs Gallīs nōn facile negāre potuisse, praesertim cum cōnsilium dē recuperandā commūnī lībertāte initum vidērētur.
quibus quoniam prō pietāte satisfēcerit, [dīxit] sē nunc habēre ratiōnem officī prō beneficiīs Caesaris: monēre, ōrāre Titūrium prō hospitiō ut suae ac mīlitum salūtī cōnsulat. magnam manum Germānōrum conductam esse et Rhēnum trānsīsse; hanc adfore bīduō. esse cōnsilium ipsōrum, velintne, priusquam fīnitimī sentiant mīlitēs ex hībernīs ēductōs [esse], [mīlitēs] aut ad Cicerōnem aut ad Labiēnum dēdūcere, quōrum alter circiter quīnquāgintā mīlia passuum, alter paulō amplius ab eīs absit.
[dīxit] sē illud pollicērī et iūre iūrandō cōnfīrmāre, [sē] tūtum iter per fīnēs datūrum [esse]. quod cum faciat, [dīxit] et sēsē cīvitātī cōnsulere, quod hībernīs levētur, et Caesarī prō eius meritīs grātiam referre.
hāc ōrātiōne habitā, Ambiorīx discēdit.
Tier 4 - Liber Ipse
mittitur ad eōs colloquendī causā C. Arpinēius, eques Rōmānus, familiāris Q. Titūrī, et Q. Iūnius ex Hispāniā quīdam, quī iam ante missū Caesaris ad Ambiorīgem ventitāre cōnsuērat; apud quōs Ambiorīx ad hunc modum locūtus est:
sēsē prō Caesaris in sē beneficiīs plūrimum eī cōnfitērī dēbēre, quod eius operā stīpendiō līberātus esset quod Aduātucīs fīnitimīs suīs pendere cōnsuēsset, quodque eī et fīlius et frātris fīlius ab Caesare remissī essent, quōs Aduātucī obsidum numerō missōs apud sē in servitūte et catēnīs tenuissent; neque id quod fēcerit dē oppugnātiōne castrōrum aut iūdiciō aut voluntāte suā fēcisse sed coāctū cīvitātis, suaque esse eiusmodī imperia ut nōn minus habēret iūris in sē multitūdō quam ipse in multitūdinem.
cīvitātī porrō hanc fuisse bellī causam, quod repentīnae Gallōrum coniūrātiōnī resistere nōn potuerit. id sē facile ex humilitāte suā probāre posse, quod nōn adeō sit imperītus rērum ut suīs cōpiīs populum Rōmānum superārī posse cōnfīdat. sed esse Galliae commūne cōnsilium: omnibus hībernīs Caesaris oppugnandīs hunc esse dictum diem, nē qua legiō alterae legiōnī subsidiō venīre posset. nōn facile Gallōs Gallīs negāre potuisse, praesertim cum dē recuperandā commūnī lībertāte cōnsilium initum vidērētur.
quibus quoniam prō pietāte satisfēcerit, habēre nunc sē ratiōnem officī prō beneficiīs Caesaris: monēre, ōrāre Titūrium prō hospitiō ut suae ac mīlitum salūtī cōnsulat. magnam manum Germānōrum conductam Rhēnum trānsīsse; hanc adfore bīduō. ipsōrum esse cōnsilium, velintne priusquam fīnitimī sentiant ēductōs ex hībernīs mīlitēs aut ad Cicerōnem aut ad Labiēnum dēdūcere, quōrum alter mīlia passuum circiter quīnquāgintā, alter paulō amplius ab eīs absit.
illud sē pollicērī et iūre iūrandō cōnfīrmāre, tūtum iter per fīnēs datūrum. quod cum faciat, et cīvitātī sēsē cōnsulere, quod hībernīs levētur, et Caesarī prō eius meritīs grātiam referre. hāc ōrātiōne habitā discēdit Ambiorīx.