C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 5.25
With the legions settling into their winter camps, the narrative turns to affairs among the Carnutes. The subject is Tasgetius, the man Caesar had installed there, his standing with Caesar, and the measures taken in response to news from that state. L. Munatius Plancus, who holds a legion in Belgic territory, is redirected here.
Tier 1
Tasgētius vir nōbilis erat. in Carnūtibus habitābat. multī virī ex familiā eius rēgēs fuerant.
Caesar Tasgētium amābat. Tasgētius enim fortis erat et Caesarī semper fidēlis. in omnibus bellīs Tasgētius Caesarem bene iūvit. itaque Caesar ita dīxit: 'multī virī ex familiā tuā rēgēs fuērunt. tū quoque rēx eris.' sīc Tasgētius rēx factus est.
sed multī hominēs in eā cīvitāte Tasgētium nōn amābant. hī inimīcī erant. tertiō annō inimīcī Tasgētium interfēcērunt. multī quoque hominēs ex cīvitāte hoc volēbant et nōn tacēbant.
posteā hominēs hanc rem Caesarī dīxērunt. Caesar timēbat. ita enim cōgitāvit: 'multī hominēs Tasgētium interficere voluērunt. nunc tōta cīvitās ā mē dēficiet.'
itaque Caesar L. Plancō dīxit: 'cum legiōne tuā ex Belgiō celeriter in Carnūtēs venī! ibi per hiemem manē! ego iam sciō: hī virī Tasgētium interfēcērunt. eōs cape et ad mē mitte!'
intereā omnēs lēgātī et omnēs quaestōrēs Caesarī dīxērunt: 'legiōnēs in hīberna vēnērunt. castra bene mūnīvimus.' Caesar enim hīs virīs legiōnēs dederat.
Tier 2
Tasgētius erat vir summō locō nātus in Carnūtibus. maiōrēs eius in suā cīvitāte regnum obtinuerant. Caesar Tasgētiō locum maiōrum restituerat, quod Tasgētius fortis erat et Caesarem amābat. in omnibus enim bellīs Caesar singulārī operā Tasgētiī ūsus erat.
inimīcī autem Tasgētium interfēcērunt, et multī hominēs ex cīvitāte hoc palam suāsērunt. Tasgētius tum tertium annum regnābat. hanc rem hominēs ad Caesarem nūntiāvērunt.
Caesar timuit. ita enim cōgitāvit: 'mors Tasgētiī ad plūrēs hominēs pertinet. tōta cīvitās impulsū eōrum dēficiet.' itaque Caesar L. Plancō imperāvit ut cum legiōne ex Belgiō celeriter in Carnūtēs proficīscerētur et ibi hiemāret. Caesar autem iam cognōverat: hī virī operā suā Tasgētium interfēcērunt. itaque Plancō imperāvit ut hōs comprehenderet et ad sē mitteret.
intereā omnēs lēgātī et quaestōrēs, quibus Caesar legiōnēs trādiderat, ad eum nūntiāvērunt: 'legiōnēs in hīberna pervēnērunt et locus hībernīs mūnītus est.'
Tier 3
Tasgētius erat in Carnūtibus summō locō nātus, cuius maiōrēs in suā cīvitāte regnum obtinuerant.
Caesar huic maiōrum locum restituerat prō eius virtūte atque benevolentiā in sē, quod in omnibus bellīs singulārī eius operā fuerat ūsus.
inimīcī eum, tertium iam hunc annum regnantem, multīs palam ex cīvitāte auctōribus interfēcērunt.
ea rēs ad Caesarem dēfertur.
ille veritus, quod ad plūrēs pertinēbat, nē cīvitās eōrum impulsū dēficeret, L. Plancum iubet cum legiōne ex Belgiō celeriter in Carnūtēs proficīscī ibīque hiemāre; quōrumque operā Tasgētium interfectum [esse] cognōverat, hōs comprehēnsōs ad sē mittere [iubet].
interim ab omnibus lēgātīs quaestōribusque, quibus legiōnēs trādiderat, certior factus est in hīberna perventum [esse] locumque hībernīs mūnītum esse.
Tier 4 - Liber Ipse
erat in Carnūtibus summō locō nātus Tasgētius, cuius maiōrēs in suā cīvitāte regnum obtinuerant. huic Caesar prō eius virtūte atque in sē benevolentiā, quod in omnibus bellīs singulārī eius operā fuerat ūsus, maiōrum locum restituerat. tertium iam hunc annum regnantem inimīcī, multīs palam ex cīvitāte auctōribus, eum interfēcērunt. dēfertur ea rēs ad Caesarem. ille veritus, quod ad plūrēs pertinēbat, nē cīvitās eōrum impulsū dēficeret, L. Plancum cum legiōne ex Belgiō celeriter in Carnūtēs proficīscī iubet ibīque hiemāre, quōrumque operā cognōverat Tasgētium interfectum, hōs comprehēnsōs ad sē mittere. interim ab omnibus lēgātīs quaestōribusque, quibus legiōnēs trādiderat, certior factus est in hīberna perventum locumque hībernīs esse mūnītum.