C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 5.30
The council of war reaches its final stage. The subject is the argument between the two commanders as it comes to a head, and the terms in which Sabinus makes his last appeal, pitched loudly enough for the ranks to hear.
Tier 1
lēgātī multa verba inter sē fēcērunt: aliī hoc volēbant, aliī illud. Cotta et prīmī centuriōnēs Sabīnō ācriter restitērunt.
tandem Sabīnus magnā vōce clāmāvit, quod omnēs mīlitēs verba eius audīre dēbēbant:
'vincite, sī ita vultis! ego enim mortem nōn maximē timeō. sed mīlitēs nostrī sapientēs sunt. sī quid gravius accidet, mīlitēs tē rogābunt: "cūr hoc fēcistī?"
'sī tū permittēs, post duōs diēs ad proxima hīberna veniēmus. ibi cum cēterīs Rōmānīs bellum geremus. sī autem hīc manēbimus, procul ā cēterīs Rōmānīs sōlī relictī, aut ferrō aut famē moriēmur.'
Tier 2
lēgātī in utramque partem disputāvērunt. Cotta autem prīmīque ōrdinēs sententiae Sabīnī ācriter restitērunt.
tandem Sabīnus clāriōre vōce dīxit, ut magna pars mīlitum exaudīret: 'vincite, sī ita vultis! neque ego is sum quī ex vōbīs gravissimē mortis perīculō terreor. hī tamen sapient: sī quid gravius acciderit, ā tē ratiōnem repōscent.
'nam sī tū permittēs, perendinō diē cum proximīs hībernīs coniungēmur et commūnem bellī cāsum cum reliquīs sustinēbimus; sīn autem, procul ā cēterīs relictī, aut ferrō aut famē interībimus.'
Tier 3
hāc in utramque partem disputātiōne habitā, cum ā Cottā prīmīsque ōrdinibus ācriter resisterētur, Sabīnus "vincite," inquit, "sī ita vultis," et id clāriōre vōce, ut magna pars mīlitum exaudīret;
"neque is sum," inquit, "quī ex vōbīs gravissimē mortis perīculō terrear: hī sapient; sī quid gravius acciderit, abs tē ratiōnem repōscent [eī] quī, sī per tē liceat, perendinō diē, proximīs hībernīs coniūnctī, commūnem bellī cāsum cum reliquīs sustineant, [et] nōn, rēiectī et relēgātī longē ab cēterīs, aut ferrō aut famē intereant."
Tier 4 - Liber Ipse
hāc in utramque partem disputātiōne habitā, cum ā Cottā prīmīsque ōrdinibus ācriter resisterētur, 'vincite,' inquit, 'sī ita vultis,' Sabīnus, et id clāriōre vōce, ut magna pars mīlitum exaudīret; 'neque is sum,' inquit, 'quī gravissimē ex vōbīs mortis perīculō terrear: hī sapient; sī gravius quid acciderit, abs tē ratiōnem repōscent quī, sī per tē liceat, perendinō diē cum proximīs hībernīs coniūnctī commūnem cum reliquīs bellī cāsum sustineant, nōn rēiectī et relēgātī longē ab cēterīs aut ferrō aut famē intereant.'