C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 5.29
The council of war continues, with the opposing case now put by Q. Titurius Sabinus. The passage covers his reading of Caesar's whereabouts, the temper of Gaul and Germany, and the merits he claims for his own proposal against the one Cotta has argued for. Ariovistus, the German king defeated in the first year of the war, is named here for the first time in the series.
Tier 1
Titūrius Sabīnus autem nōn cōnsentiēbat. magnā vōce ita clāmāvit: 'sī nunc nōn agēmus, posteā agere nōn poterimus! hostēs enim mox convenient et Germānī cum eīs venient. fortasse etiam hostēs castra proxima oppugnābunt et mīlitēs nostrōs superābunt. breve est tempus: statim cōnsilium capere dēbēmus.
'Caesar, ut putō, iam ex Galliā discessit et in Ītaliam profectus est. hoc enim vidēmus: Carnūtēs Tasgētium interfēcērunt, et Eburōnēs ad castra nostra vēnērunt. nōs igitur nōn timent. dum Caesar aderat, haec facere nōn audēbant.
'ego cōnsilium ab hoste nōn accipiō, sed rem ipsam videō. Rhēnus prope nōs est. Germānī nōs ōdērunt, quod Ariovistum superāvimus et in bellō semper vīcimus. Gallī quoque nōs ōdērunt, quod multa mala accēpērunt et glōriam suam āmīsērunt. tōta igitur Gallia ārdet.
'dēnique haec cōgitāte: Ambiorīx tālia verba sine causā nōn dīxit. certē aliquid scit.
'meum autem cōnsilium in utrāque rē sine perīculō est. sī nihil dūrius erit, ad proximam legiōnem sine perīculō perveniēmus. sī omnis Gallia cum Germānīs cōnsentiet, sōla celeritās nōs servābit.
'sed tū, Cotta, quid habēbis? sī hīc manēbimus, fortasse hostēs statim nōn oppugnābunt. sed castra nostra multōs diēs tenēbunt, et cibus nōbīs dēerit. tum famē moriēmur.'
Tier 2
Titūrius Sabīnus contrā haec clāmitābat: 'sērō haec faciēmus! maiōrēs enim manūs hostium sē cum Germānīs iungent et convenient, aut in proximīs hībernīs aliqua calamitās accipiētur. breve est tempus cōnsulendī.
'Caesar, ut arbitror, iam in Ītaliam profectus est. hoc enim vidēmus: Carnūtēs cōnsilium interficiendī Tasgētī cēpērunt, et Eburōnēs tantā contemptiōne nostrī ad castra vēnērunt. dum Caesar aderat, haec facere nōn audēbant.
'ego hostem auctōrem nōn habeō, sed rem ipsam spectō: Rhēnus prope nōs est; Ariovistī mors et superiōrēs victōriae nostrae magnō dolōrī sunt Germānīs; tōta Gallia ārdet, quod tot contumēliās accēpit et sub imperium populī Rōmānī redācta est et superiōrem glōriam reī mīlitāris āmīsit.
'dēnique quis hoc sibi persuādēre potest: "Ambiorīx sine certā rē ad tāle cōnsilium dēscendit"?
'mea autem sententia in utramque partem tūta est: sī nihil dūrius erit, nūllō cum perīculō ad proximam legiōnem perveniēmus; sī omnis Gallia cum Germānīs cōnsentiet, ūna salūs in celeritāte posita est.
'tū vērō, Cotta, et eī quī tibi cōnsentiunt: quem exitum habet cōnsilium vestrum? in eō fortasse praesēns perīculum nōn est, sed certē famem in longā obsidiōne timēre dēbēmus.'
Tier 3
contrā ea Titūrius clāmitābat eōs sērō factūrōs [esse], cum maiōrēs manūs hostium, adiūnctīs Germānīs, convēnissent aut cum aliquid calamitātis in proximīs hībernīs acceptum esset.
[dīxit] occāsiōnem cōnsulendī esse brevem.
[dīxit] sē arbitrārī Caesarem profectum [esse] in Ītaliam; neque aliter Carnūtēs cōnsilium interficiendī Tasgētī fuisse captūrōs, neque Eburōnēs, sī ille adesset, tantā contemptiōne nostrī ad castra ventūrōs esse.
[dīxit] sē nōn hostem auctōrem, sed rem spectāre: Rhēnum subesse; Ariovistī mortem et superiōrēs nostrās victōriās magnō dolōrī esse Germānīs; Galliam ārdēre, tot contumēliīs acceptīs, sub imperium populī Rōmānī redāctam, superiōre glōriā reī mīlitāris exstinctā.
postrēmō quis hoc sibi persuādēret, Ambiorīgem sine certā rē ad eiusmodī cōnsilium dēscendisse?
[dīxit] suam sententiam in utramque partem esse tūtam: sī nihil esset dūrius, eōs nūllō cum perīculō ad proximam legiōnem perventūrōs [esse]; sī Gallia omnis cum Germānīs cōnsentīret, ūnam salūtem in celeritāte positam esse.
Cottae quidem atque eōrum quī dissentīrent cōnsilium quem exitum habēre, in quō sī praesēns perīculum nōn [esset], at certē longīnquā obsidiōne famēs esset timenda?
Tier 4 - Liber Ipse
contrā ea Titūrius sērō factūrōs clāmitābat, cum maiōrēs manūs hostium adiūnctīs Germānīs convēnissent aut cum aliquid calamitātis in proximīs hībernīs esset acceptum. brevem cōnsulendī esse occāsiōnem. Caesarem arbitrārī profectum in Ītaliam; neque aliter Carnūtēs interficiendī Tasgētī cōnsilium fuisse captūrōs, neque Eburōnēs, sī ille adesset, tantā contemptiōne nostrī ad castra ventūrōs esse. nōn hostem auctōrem, sed rem spectāre: subesse Rhēnum; magnō esse Germānīs dolōrī Ariovistī mortem et superiōrēs nostrās victōriās; ārdēre Galliam tot contumēliīs acceptīs sub populī Rōmānī imperium redāctam, superiōre glōriā reī mīlitāris exstinctā. postrēmō quis hoc sibi persuādēret, sine certā rē Ambiorīgem ad eiusmodī cōnsilium dēscendisse? suam sententiam in utramque partem esse tūtam: sī nihil esset dūrius, nūllō cum perīculō ad proximam legiōnem perventūrōs: sī Gallia omnis cum Germānīs cōnsentīret, ūnam esse in celeritāte positam salūtem. Cottae quidem atque eōrum quī dissentīrent, cōnsilium quem habēre exitum, in quō sī praesēns perīculum nōn, at certē longīnquā obsidiōne famēs esset timenda?