C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 5.28
The envoys return to camp with what Ambiorix told them. The subject is the council of war that follows, the disagreement that opens within it, and the case put by L. Aurunculeius Cotta together with the senior tribunes and centurions.
Tier 1
Arpīnēius et Iūnius ad lēgātōs vēnērunt et omnia verba Ambiorīgis eīs dīxērunt. lēgātī haec audīvērunt et statim timuērunt. ita enim cōgitāvērunt: 'hostis haec verba dīxit. ea tamen cūrāre dēbēmus. Eburōnēs enim nōn sunt populus magnus. quōmodo igitur sōlī bellum cum populō Rōmānō gerere audent? hoc vix crēdere possumus.'
itaque rem ad cōnsilium rettulērunt. sed nōn omnēs idem volēbant, et inter sē contendērunt.
L. Aurunculēius Cotta et multī tribūnī et multī centuriōnēs ita dīxērunt: 'sine cōnsiliō nihil facere dēbēmus. sine imperiō Caesaris ex hībernīs discēdere nōn dēbēmus. castra enim nostra bene mūnīta sunt. Germānī magnās cōpiās habent, sed nōs eās sustinēre possumus.
'hoc iam vīdimus: hostēs ad castra nostra vēnērunt et fortiter oppugnāvērunt, sed nōs fortissimē restitimus et multa vulnera eīs dedimus. frūmentum quoque satis habēmus. mox auxilium veniet: aliae enim legiōnēs prope nōs sunt et Caesar ipse mīlitēs mittet.
'dēnique Ambiorīx hostis noster est. cōnsilium ab hoste accipere nōn dēbēmus.'
Tier 2
Arpīnēius et Iūnius omnia quae audīverant ad lēgātōs rettulērunt. lēgātī hāc rē subitā perturbātī sunt. quamquam hostis haec dīxerat, tamen ea neglegere nōlēbant. haec enim rēs eōs maximē permōvit: cīvitās Eburōnum ignōbilis et humilis erat, et vix crēdere poterant: 'haec cīvitās suā sponte populō Rōmānō bellum facere ausa est.' itaque rem ad cōnsilium rettulērunt, et magna contrōversia inter eōs orta est.
L. Aurunculēius Cotta et complūrēs tribūnī mīlitum et centuriōnēs prīmōrum ōrdinum ita dīxērunt: 'nihil temerē agere dēbēmus neque ex hībernīs sine imperiō Caesaris discēdere. hīberna enim nostra mūnīta sunt: itaque, etiam sī cōpiae Germānōrum magnae sunt, eās sustinēre possumus.
'hoc rēs ipsa dēmōnstrat: prīmum enim impetum hostium fortissimē sustinuimus et multa vulnera ultrō eīs intulimus. frūmentum quoque satis habēmus. intereā subsidia venient et ex proximīs hībernīs et ā Caesare.
'dēnique quid levius aut turpius est quam dē summīs rēbus cōnsilium capere auctōre hoste?'
Tier 3
Arpīnēius et Iūnius [ea] quae audiērunt ad lēgātōs dēferunt.
illī, repentīnā rē perturbātī, etsī ea ab hoste dīcēbantur, tamen nōn neglegenda [esse] exīstimābant, maximēque hāc rē permovēbantur, quod vix erat crēdendum cīvitātem ignōbilem atque humilem Eburōnum suā sponte populō Rōmānō bellum facere ausam [esse].
itaque rem ad cōnsilium dēferunt, magnaque contrōversia inter eōs exsistit.
L. Aurunculēius complūrēsque tribūnī mīlitum et prīmōrum ōrdinum centuriōnēs exīstimābant nihil temerē agendum [esse] neque ex hībernīs iniussū Caesaris discēdendum [esse]; docēbant quantāsvīs magnās etiam cōpiās Germānōrum sustinērī posse mūnītīs hībernīs: rem esse testimōniō, quod prīmum hostium impetum, multīs ultrō vulneribus inlātīs, fortissimē sustinuerint; [sē] rē frūmentāriā nōn premī; intereā subsidia et ex proximīs hībernīs et ā Caesare conventūra [esse]; postrēmō quid esse levius aut turpius quam auctōre hoste dē summīs rēbus cōnsilium capere?
Tier 4 - Liber Ipse
Arpīnēius et Iūnius quae audiērunt ad lēgātōs dēferunt. illī repentīnā rē perturbātī, etsī ab hoste ea dīcēbantur, tamen nōn neglegenda exīstimābant maximēque hāc rē permovēbantur, quod cīvitātem ignōbilem atque humilem Eburōnum suā sponte populō Rōmānō bellum facere ausam vix erat crēdendum. itaque ad cōnsilium rem dēferunt magnaque inter eōs exsistit contrōversia. L. Aurunculēius complūrēsque tribūnī mīlitum et prīmōrum ōrdinum centuriōnēs nihil temerē agendum neque ex hībernīs iniussū Caesaris discēdendum exīstimābant; quantāsvīs magnās etiam cōpiās Germānōrum sustinērī posse mūnītīs hībernīs docēbant: rem esse testimōniō, quod prīmum hostium impetum multīs ultrō vulneribus inlātīs fortissimē sustinuerint; rē frūmentāriā nōn premī; intereā et ex proximīs hībernīs et ā Caesare conventūra subsidia; postrēmō quid esse levius aut turpius quam auctōre hoste dē summīs rēbus capere cōnsilium?