C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 5.34
The legion is surrounded and fighting in a square on open ground. The passage covers the tactics on both sides: the orders given by the Gallic commanders and by Ambiorix, and the conduct of the Roman cohorts.
Tier 1
barbarī cōnsilium bonum habuērunt. ducēs eōrum per tōtam aciem clāmāvērunt: "manēte in locīs vestrīs! omnia quae Rōmānī relinquent, vestra erunt. sī vincēmus, omnia habēbimus."
duo exercitūs erant parēs. Rōmānī tam fortēs erant quam barbarī, et barbarī tam fortēs erant quam Rōmānī. omnēs pugnāre cupiēbant.
dux Rōmānōs nōn iuvābat, et fōrtūna Rōmānōs nōn iuvābat. sed Rōmānī tamen spem salūtis in virtūte suā pōnēbant. saepe pars mīlitum Rōmānōrum in hostēs currēbat, et tum multī hostēs cadēbant.
Ambiorīx hoc vīdit et suīs mīlitibus dīxit: "tēla procul iacite! nōlīte propius venīre! ubi Rōmānī impetum facient, cēdite! arma nostra levia sunt, et omnī diē pugnāre discimus. Rōmānī nōbīs nocēre nōn possunt. postquam Rōmānī ad signa sua rūrsus ībunt, eōs statim petite!"
Tier 2
barbarīs cōnsilium nōn dēfuit. nam ducēs eōrum per tōtam aciem prōnūntiāvērunt: "manēte in locīs vestrīs! omnia quae Rōmānī relinquent, praeda vestra erunt. omnia igitur in vīctōriā posita sunt."
ambō exercitūs et virtūte et studiō pugnandī parēs erant.
nostrōs autem mīlitēs et dux et fōrtūna dēseruerant, sed tamen omnem spem salūtis in virtūte pōnēbant. et quotiēns aliqua cohors prōcurrēbat, ab eā parte magnus numerus hostium cadēbat.
Ambiorīx hoc animadvertit et suīs imperāvit: "tēla procul cōnicite! nōlīte propius accēdere! in quam partem Rōmānī impetum facient, cēdite! arma nostra levia sunt et cotīdiē exercēmur: Rōmānī nōbīs nocēre nōn possunt. deinde Rōmānōs īnsequiminī, cum sē rūrsus ad signa recipient."
Tier 3
at barbarīs cōnsilium nōn dēfuit. nam ducēs eōrum iussērunt prōnūntiāre tōtā aciē nē quis discēderet ab locō: praedam esse illōrum atque quaecumque Rōmānī relīquissent reservārī illīs: proinde [barbarī] exīstimārent omnia posita esse in vīctōriā.
[ambō exercitūs] erant parēs et virtūte et studiō pugnandī.
nostrī, tametsī dēserēbantur ab duce et ā fōrtūnā, tamen pōnēbant omnem spem salūtis in virtūte, et quotiēns quaeque cohors prōcurrerat, ab eā parte magnus numerus hostium cadēbat.
quā rē animadversā, Ambiorīx iubet prōnūntiārī ut procul cōniciant tēla neu accēdant propius et cēdant in quam partem Rōmānī fēcerint impetum ([dīxit] levitāte armōrum et cotīdiānā exercitātiōne nihil hīs nocērī posse): [et] īnsequantur [Rōmānōs] recipientēs sē rūrsus ad signa.
Tier 4 - Liber Ipse
at barbarīs cōnsilium nōn dēfuit. nam ducēs eōrum tōtā aciē prōnūntiāre iussērunt, nē quis ab locō discēderet: illōrum esse praedam atque illīs reservārī quaecumque Rōmānī relīquissent: proinde omnia in vīctōriā posita exīstimārent. erant et virtūte et studiō pugnandī parēs. nostrī, tametsī ab duce et ā fōrtūnā dēserēbantur, tamen omnem spem salūtis in virtūte pōnēbant, et quotiēns quaeque cohors prōcurrerat, ab eā parte magnus numerus hostium cadēbat. quā rē animadversā Ambiorīx prōnūntiārī iubet ut procul tēla cōniciant neu propius accēdant et quam in partem Rōmānī impetum fēcerint cēdant (levitāte armōrum et cotīdiānā exercitātiōne nihil hīs nocērī posse), rūrsus sē ad signa recipientēs īnsequantur.