C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 5.33
The ambush is sprung and the column is under attack in the valley. The subject is the conduct of the two commanders once the fighting begins, the order they give to the troops, and its effect on both sides.
Tier 1
tum Titūrius Sabīnus timēbat. nihil ante vīderat. per castra currēbat et mīlitēs suōs in locīs pōnēbat. sed etiam tum timēbat, et omnia mala erant. hoc saepe accidit hominibus quī in ipsō perīculō cōnsilium capiunt.
at Cotta ante dīxerat: 'haec in viā accidere possunt. nōn dēbēmus discēdere.' Cotta igitur omnia faciēbat prō salūte omnium. mīlitēs vocāvit et verba fortia dīxit. in cōnsiliō erat bonus imperātor, in pugnā erat bonus mīles.
agmen Rōmānum erat longum. Sabīnus et Cotta omnia vidēre nōn poterant. itaque mīlitibus dīxērunt: 'impedīmenta relinquite! in orbem cōnsistite!'
hoc cōnsilium malum nōn erat, sed tamen male accidit. Rōmānī enim spem nōn iam habēbant, et hostēs fortiōrēs erant, quod omnēs putābant: 'Rōmānī timent.'
tum mīlitēs ā signīs discessērunt. rēs suās cārās ex impedīmentīs petēbant et capiēbant. ubīque erat clāmor et lacrimae.
Tier 2
tum Titūrius Sabīnus, quī nihil ante prōvīderat, trepidāvit et cucurrit et cohortēs disposuit. haec tamen timidē faciēbat, et omnia eum dēficiēbant. hoc saepe accidit eīs quī in ipsō negōtiō cōnsilium capere cōguntur.
at Cotta anteā cōgitāverat: 'haec in itinere accidere possunt.' itaque auctor profectiōnis nōn fuerat. nihil omittēbat quod ad commūnem salūtem pertinēbat. mīlitēs appellāvit et hortātus est; in cōnsiliō officia imperātōris praestābat, in pugnā officia mīlitis.
agmen autem longum erat, et Sabīnus et Cotta nōn facile omnia per sē vidēre poterant. itaque mīlitibus imperāvērunt: 'impedīmenta relinquite et in orbem cōnsistite.'
hoc cōnsilium in tālī cāsū malum nōn erat, sed tamen incommodē accidit: nam et spem nostrīs mīlitibus minuit et hostēs ad pugnam alacriōrēs fēcit, quod hoc factum est cum summō timōre.
praetereā mīlitēs ab signīs discessērunt et rēs suās cārissimās ab impedīmentīs petere atque capere properāvērunt. omnia erant plēna clāmōris et lacrimārum.
Tier 3
tum dēmum Titūrius [Sabīnus], quī nihil ante prōvīdisset, trepidāre et concursāre cohortēsque dispōnere, haec tamen ipsa timidē atque ut omnia eum dēficere vidērentur; quod plērumque accidere cōnsuēvit eīs quī cōguntur capere cōnsilium in ipsō negōtiō.
at Cotta, quī cōgitāsset haec posse accidere in itinere atque ob eam causam nōn fuisset auctor profectiōnis, nūllā in rē deerat commūnī salūtī et in appellandīs cohortandīsque mīlitibus praestābat officia imperātōris et in pugnā praestābat officia mīlitis.
cum, propter longitūdinem agminis, [Sabīnus et Cotta] minus facile possent obīre omnia per sē et [minus facile possent] prōvidēre quid faciendum esset quōque locō, iussērunt prōnūntiāre ut impedīmenta relinquerent atque [mīlitēs] cōnsisterent in orbem.
quod cōnsilium etsī in cāsū eiusmodī nōn reprehendendum est, tamen accidit incommodē: nam et minuit spem nostrīs mīlitibus et effēcit hostēs alacriōrēs ad pugnam, quod id vidēbātur factum esse nōn sine summō timōre et dēspērātiōne.
praetereā accidit, quod necesse erat fierī, ut mīlitēs vulgō discēderent ab signīs, et [ut] quae quisque eōrum habēret cārissima properāret petere atque arripere ab impedīmentīs, et [ut] omnia complērentur clāmōre et flētū.
Tier 4 - Liber Ipse
tum dēmum Titūrius, quī nihil ante prōvīdisset, trepidāre et concursāre cohortēsque dispōnere, haec tamen ipsa timidē atque ut eum omnia dēficere vidērentur; quod plērumque eīs accidere cōnsuēvit quī in ipsō negōtiō cōnsilium capere cōguntur. at Cotta, quī cōgitāsset haec posse in itinere accidere atque ob eam causam profectiōnis auctor nōn fuisset, nūllā in rē commūnī salūtī deerat et in appellandīs cohortandīsque mīlitibus imperātōris et in pugnā mīlitis officia praestābat. cum propter longitūdinem agminis minus facile omnia per sē obīre et quid quōque locō faciendum esset prōvidēre possent, iussērunt prōnūntiāre ut impedīmenta relinquerent atque in orbem cōnsisterent. quod cōnsilium etsī in eiusmodī cāsū reprehendendum nōn est, tamen incommodē accidit: nam et nostrīs mīlitibus spem minuit et hostēs ad pugnam alacriōrēs effēcit, quod nōn sine summō timōre et dēspērātiōne id factum vidēbātur. praetereā accidit, quod fierī necesse erat, ut vulgō mīlitēs ab signīs discēderent, quae quisque eōrum cārissima habēret ab impedīmentīs petere atque arripere properāret, clāmōre et flētū omnia complērentur.