C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 5.48
Caesar is marching toward Cicero's camp with two legions instead of the three he had counted on, and Cicero has no word of his approach. the passage covers the march into Nervian territory and the message Caesar attempts to send in, carried by a Gallic horseman.
Tier 1
Caesar cōnsilium Labiēnī laudāvit. trēs legiōnēs spērāverat, sed nunc duās legiōnēs habēbat. tamen nōn timēbat. 'celeritās nōs servābit,' inquit.
deinde Caesar celeriter in fīnēs Nerviōrum vēnit. ibi Rōmānī multōs captīvōs cēpērunt. captīvī Caesarī dīxērunt: 'Cicerō in magnō perīculō est. hostēs castra eius cotīdiē oppugnant.'
Caesar igitur ūnum ex equitibus Gallīs vocāvit. Caesar eī dīxit: 'fer hanc epistolam ad Cicerōnem! magna praemia tibi dabō.' Caesar epistolam litterīs Graecīs scrīpsit. hostēs enim litterās Graecās legere nōn poterant.
tum Caesar Gallum monuit: 'sī ad Cicerōnem venīre nōn potes, epistolam in tēlō pōne. deinde tēlum intrā mūnītiōnēs castrōrum iace.' in epistolā haec verba erant: 'cum legiōnibus iam veniō. celeriter aderō. virtūtem tuam retinē!'
Gallus perīculum timēbat. itaque tēlum mīsit, ut Caesar imperāverat. tēlum cāsū in turrī mānsit. duōs diēs nēmō id vīdit. tertiō diē ūnus mīles Rōmānus tēlum vīdit. mīles tēlum sustulit et ad Cicerōnem portāvit.
Cicerō epistolam lēgit. deinde omnēs mīlitēs convocāvit et epistolam clārā vōce recitāvit. omnēs mīlitēs maximē gaudēbant. tum procul fūmum incendiōrum vidēbant. itaque mīlitēs iam nōn dubitābant: legiōnēs Rōmānae adveniēbant.
Tier 2
Caesar cōnsilium Labiēnī probat. trēs legiōnēs spērāverat, sed nunc duās tantum habēbat. tamen ūnum commūnis salūtis auxilium in celeritāte pōnēbat.
magnīs itineribus in fīnēs Nerviōrum vēnit. ibi captīvōs rogat, et captīvī omnia nārrant: 'Cicerō in magnō perīculō est. hostēs castra eius cotīdiē oppugnant.'
tum Caesar cuidam ex equitibus Gallīs magnīs praemiīs persuādet ut epistolam ad Cicerōnem dēferat. hanc epistolam litterīs Graecīs scrībit. sī enim hostēs eam capiunt, cōnsilia nostra legere nōn possunt.
Caesar Gallum quoque monet: 'sī ad Cicerōnem adīre nōn potes, epistolam in tēlō pōne et tēlum intrā mūnītiōnēs castrōrum iace.' in epistolā haec scrībit: 'cum legiōnibus profectus sum et celeriter aderō. priōrem virtūtem tuam retinē!'
Gallus perīculum timet. itaque tēlum mittit, ut Caesar praecēperat. tēlum cāsū in turrī mānsit. duōs diēs nēmō id vīdit. tertiō diē quīdam mīles Rōmānus id cōnspicit, tollit, et ad Cicerōnem dēfert.
Cicerō epistolam legit et in conventū mīlitum recitat. omnēs mīlitēs maximā laetitiā adficit. tum fūmī incendiōrum procul vidēbantur. haec rēs omnem dubitātiōnem expulit: legiōnēs adveniēbant.
Tier 3
Caesar, cōnsiliō eius [Labiēnī] probātō, etsī opīniōne trium legiōnum dēiectus ad duās [legiōnēs] redierat, tamen ūnum commūnis salūtis auxilium in celeritāte pōnēbat.
[Caesar] magnīs itineribus in Nerviōrum fīnēs vēnit.
ibi ex captīvīs cognōscit quae apud Cicerōnem gerantur quantōque in perīculō rēs sit.
tum cuidam ex equitibus Gallīs magnīs praemiīs persuādet utī ad Cicerōnem epistolam dēferat.
hanc [epistolam] Graecīs litterīs cōnscrīptam mittit, nē, interceptā epistolā, nostra cōnsilia ab hostibus cognōscantur.
sī [nūntius] adīre nōn possit, [Caesar] monet ut trāgulam cum epistolā ad amentum dēligātā intrā mūnītiōnem castrōrum abiciat.
in litterīs scrībit sē cum legiōnibus profectum celeriter adfore; hortātur [Cicerōnem] ut prīstinam virtūtem retineat.
Gallus, perīculum veritus, trāgulam mittit, ut erat praeceptum.
haec cāsū ad turrim adhaesit neque ab nostrīs bīduō animadversa [est]; tertiō diē ā quōdam mīlite cōnspicitur, dēmpta ad Cicerōnem dēfertur.
ille [epistolam] perlēctam in conventū mīlitum recitat maximāque omnēs laetitiā adficit.
tum fūmī incendiōrum procul vidēbantur, quae rēs omnem dubitātiōnem adventūs legiōnum expulit.
Tier 4 - Liber Ipse
Caesar, cōnsiliō eius probātō, etsī opīniōne trium legiōnum dēiectus ad duās redierat, tamen ūnum commūnis salūtis auxilium in celeritāte pōnēbat. vēnit magnīs itineribus in Nerviōrum fīnēs. ibi ex captīvīs cognōscit quae apud Cicerōnem gerantur quantōque in perīculō rēs sit. tum cuidam ex equitibus Gallīs magnīs praemiīs persuādet utī ad Cicerōnem epistolam dēferat. hanc Graecīs cōnscrīptam litterīs mittit, nē interceptā epistolā nostra ab hostibus cōnsilia cognōscantur. sī adīre nōn possit, monet ut trāgulam cum epistolā ad amentum dēligātā intrā mūnītiōnem castrōrum abiciat. in litterīs scrībit sē cum legiōnibus profectum celeriter adfore; hortātur ut prīstinam virtūtem retineat. Gallus perīculum veritus, ut erat praeceptum, trāgulam mittit. haec cāsū ad turrim adhaesit neque ab nostrīs bīduō animadversa tertiō diē ā quōdam mīlite cōnspicitur, dēmpta ad Cicerōnem dēfertur. ille perlēctam in conventū mīlitum recitat maximāque omnēs laetitiā adficit. tum fūmī incendiōrum procul vidēbantur, quae rēs omnem dubitātiōnem adventūs legiōnum expulit.