C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 5.47
Caesar is on the march toward Cicero's camp and the summoned legions are converging on him. the passage covers his arrangements at Samarobriva, where the army's baggage and hostages are stored, and the dispatch he receives from Labienus, whose camp lies near the Treveri. the deaths of Sabinus and his cohorts among the Eburones are in the background.
Tier 1
hōrā tertiā mīlitēs quī ante exercitum ībant ad Caesarem vēnērunt. hī mīlitēs dīxērunt: 'Crassus adest.' eō diē Caesar mīlia passuum XX prōcessit.
deinde Caesar Crassum Samarobrīvae relīquit et eī legiōnem dedit. ibi enim Caesar multās rēs relinquēbat: impedīmenta exercitūs, obsidēs cīvitātum, litterās pūblicās, et omne frūmentum. hoc frūmentum eō portāverat, quod mīlitēs per hiemem cibum habēre dēbēbant.
Fabius quoque nōn diū mānsit. Caesar enim eī imperāverat. itaque Fabius cum legiōne vēnit et Caesarī in itinere occurrit.
Labiēnus dē morte Sabīnī iam cognōverat. multī mīlitēs Rōmānī in caede perierant. tum omnēs cōpiae Trēverōrum ad castra Labiēnī vēnērunt.
Labiēnus litterās ad Caesarem mīsit. in litterīs haec scrīpsit: 'ego timeō. sī ex hībernīs discēdō, iter meum fugae simile erit. impetum hostium sustinēre nōn possum. hostēs enim nōs vīcērunt et nunc fortiōrēs sunt. omnēs equitēs peditēsque Trēverōrum castra posuērunt. haec castra sunt tria mīlia passuum ā castrīs meīs.'
Labiēnus etiam dē pugnā in Ebūrōnibus scrīpsit.
Tier 2
hōrā circiter tertiā Caesar ab antecursōribus dē adventū Crassī audit. eō diē mīlia passuum XX prōcēdit.
Caesar Crassum Samarobrīvae praeficit et eī legiōnem dat. ibi enim relinquēbat impedīmenta exercitūs, obsidēs cīvitātum, litterās pūblicās, et omne frūmentum quod eō portāverat, ut mīlitēs per hiemem cibum habērent.
Fabius, ut Caesar imperāverat, nōn diū morātus est. itaque cum legiōne in itinere Caesarī occurrit.
Labiēnus dē morte Sabīnī et dē caede cohortium iam cognōverat, et omnēs cōpiae Trēverōrum ad eum vēnerant. itaque litterās ad Caesarem remittit et haec scrībit: 'ego timeō. sī ex hībernīs discēdō, iter meum fugae simile erit. impetum hostium sustinēre nōn possum, quod recentī victōriā fortiōrēs sunt. magnō igitur cum perīculō legiōnem ex hībernīs ēdūcam.'
Labiēnus etiam dē rē gestā in Ebūrōnibus perscrībit et Caesarem docet: omnēs equitēs peditēsque Trēverōrum tria mīlia passuum ā castrīs suīs castra posuērunt.
Tier 3
hōrā circiter tertiā, ab antecursōribus dē Crassī adventū certior factus, [Caesar] eō diē mīlia passuum XX prōcēdit.
Crassum Samarobrīvae praeficit legiōnemque eī attribuit, quod ibi impedīmenta exercitūs, obsidēs cīvitātum, litterās pūblicās, frūmentumque omne relinquēbat quod eō tolerandae hiemis causā dēvēxerat.
Fabius, ut imperātum erat, nōn ita multum morātus, in itinere cum legiōne [Caesarī] occurrit.
Labiēnus, interitū Sabīnī et caede cohortium cognitā, cum omnēs ad eum Trēverōrum cōpiae vēnissent, veritus nē, sī ex hībernīs profectiōnem fugae similem fēcisset, hostium impetum sustinēre nōn posset, praesertim quōs recentī victōriā efferrī scīret, litterās Caesarī remittit, quantō cum perīculō legiōnem ex hībernīs ēductūrus esset.
[Labiēnus] rem gestam in Ebūrōnibus perscrībit; docet omnēs equitātūs peditātūsque cōpiās Trēverōrum tria mīlia passuum longē ab suīs castrīs cōnsēdisse.
Tier 4 - Liber Ipse
hōrā circiter tertiā ab antecursōribus dē Crassī adventū certior factus, eō diē mīlia passuum XX prōcēdit. Crassum Samarobrīvae praeficit legiōnemque eī attribuit, quod ibi impedīmenta exercitūs, obsidēs cīvitātum, litterās pūblicās, frūmentumque omne quod eō tolerandae hiemis causā dēvēxerat relinquēbat. Fabius, ut imperātum erat, nōn ita multum morātus in itinere cum legiōne occurrit. Labiēnus, interitū Sabīnī et caede cohortium cognitā, cum omnēs ad eum Trēverōrum cōpiae vēnissent, veritus nē, sī ex hībernīs fugae similem profectiōnem fēcisset, hostium impetum sustinēre nōn posset, praesertim quōs recentī victōriā efferrī scīret, litterās Caesarī remittit, quantō cum perīculō legiōnem ex hībernīs ēductūrus esset; rem gestam in Ebūrōnibus perscrībit; docet omnēs equitātūs peditātūsque cōpiās Trēverōrum tria mīlia passuum longē ab suīs castrīs cōnsēdisse.