C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 5.43
The siege reaches its seventh day and a high wind comes up. The passage covers the incendiary attack on the camp, the conduct of the defenders at the rampart, and an episode at the tower involving the centurions of the third cohort.
Tier 1
septimō diē oppugnātiōnis maximus ventus ortus est. Nerviī glandēs ferventēs fundīs iēcērunt. hae glandēs ex argillā calidā factae erant. iacula quoque ardentia in casās Rōmānās iēcērunt. casae mōre Gallicō strāmentīs tēctae erant.
casae celeriter ignem comprehendērunt. ventus magnus erat et ignem in omnem locum castrōrum tulit.
tum hostēs magnō clāmōre clāmāvērunt: "iam vīcimus!" turrēs et testūdinēs ēgērunt et scālīs vallum ascendere temptāvērunt.
sed mīlitēs Rōmānī fortissimī erant. flamma eōs undique ūrēbat. tēla undique volābant. omnia sua impedīmenta et omnēs fortūnae ārdēbant. mīlitēs haec vidēbant. nēmō tamen dē vallō discessit. nēmō paene respexit. omnēs ācerrimē fortissimēque pugnāvērunt.
hic diēs Rōmānīs gravissimus erat. sed eō diē maximus numerus hostium vulnerātus et interfectus est. hostēs enim sub ipsō vallō sē cōnstīpāverant, et ultimī prīmīs recessum nōn dabant.
tum flamma paulum intermīsit. hostēs turrim ad vallum ēgērunt et turris vallum contigit. centuriōnēs tertiae cohortis ex eō locō recessērunt et omnēs suōs mīlitēs remōvērunt. deinde nūtū et vōcibus hostēs vocāvērunt: "intrāte, sī audētis!" sed nēmō hostium prōgredī ausus est.
tum Rōmānī lapidēs ex omnī parte iēcērunt. hostēs dē vallō dēturbāvērunt et turrim incendērunt.
Tier 2
septimō diē oppugnātiōnis maximus ventus coortus est. tum Nerviī glandēs ferventēs, ex argillā calidā factās, fundīs iacere coepērunt et iacula fervefacta in casās, quae mōre Gallicō strāmentīs tēctae erant.
hae casae celeriter ignem comprehendērunt, et ventus, propter magnitūdinem suam, ignem in omnem locum castrōrum tulit.
hostēs magnō clāmōre clāmāvērunt: "iam victōriam habēmus!" deinde turrēs testūdinēsque agere et scālīs vallum ascendere coepērunt.
at tanta erat mīlitum virtūs et ea praesentia animī: flamma eōs undique ūrēbat, maxima tēlōrum multitūdō eōs premēbat, omnia sua impedīmenta atque omnēs fortūnās ārdēre intellegēbant. nēmō tamen dē vallō discessit, nēmō paene respexit, sed omnēs ācerrimē fortissimēque pugnāvērunt.
hic diēs nostrīs mīlitibus longē gravissimus fuit. eō tamen diē maximus numerus hostium vulnerātus atque interfectus est, quod hostēs sē sub ipsō vallō cōnstīpāverant et ultimī prīmīs recessum nōn dabant.
tum flamma paulum intermīsit et hostēs quōdam locō turrim ad vallum ēgērunt et turris vallum contigit. centuriōnēs tertiae cohortis ex eō locō quō stābant recessērunt et omnēs suōs remōvērunt. deinde nūtū vōcibusque hostēs vocāre coepērunt: "intrāte, sī vultis!" sed nēmō eōrum prōgredī ausus est.
tum Rōmānī ex omnī parte lapidēs iēcērunt, Nerviōs dēturbāvērunt, turrim incendērunt.
Tier 3
septimō diē oppugnātiōnis, maximō ventō coortō, Nerviī coepērunt iacere ferventēs glandēs ex argillā fūsilī fundīs et [coepērunt iacere] iacula fervefacta in casās, quae mōre Gallicō strāmentīs erant tēctae.
hae [casae] celeriter ignem comprehendērunt et ventī magnitūdine [ignem] in omnem locum castrōrum distulērunt.
hostēs maximō clāmōre, sīcutī victōriā iam partā atque explōrātā, coepērunt turrēs testūdinēsque agere et scālīs vallum ascendere.
at tanta fuit mīlitum virtūs atque ea praesentia animī ut nōn modō nēmō dēmigrandī causā dē vallō dēcēderet, sed paene nē respiceret quidem quisquam, ac tum omnēs ācerrimē fortissimēque pugnārent, cum undique flammā torrērentur maximāque tēlōrum multitūdine premerentur suaque omnia impedīmenta atque omnēs fortūnās cōnflagrāre intellegerent.
hic diēs nostrīs [mīlitibus] longē gravissimus fuit, sed tamen hunc habuit ēventum ut eō diē maximus numerus hostium vulnerārētur atque interficerētur, ut sē sub ipsō vallō cōnstīpāverant recessumque prīmīs ultimī nōn dabant.
paulum quidem intermissā flammā et quōdam locō turrī adāctā et contingente vallum, tertiae cohortis centuriōnēs ex eō locō quō stābant recessērunt suōsque omnēs remōvērunt; nūtū vōcibusque hostēs, sī introīre vellent, vocāre coepērunt: quōrum prōgredī ausus est nēmō.
tum ex omnī parte lapidibus coniectīs [hostēs] dēturbātī [sunt], turrisque succēnsa est.
Tier 4 - Liber Ipse
septimō oppugnātiōnis diē maximō coortō ventō ferventēs fūsilī ex argillā glandēs fundīs et fervefacta iacula in casās, quae mōre Gallicō strāmentīs erant tēctae, iacere coepērunt. hae celeriter ignem comprehendērunt et ventī magnitūdine in omnem locum castrōrum distulērunt. hostēs maximō clāmōre, sīcutī partā iam atque explōrātā victōriā, turrēs testūdinēsque agere et scālīs vallum ascendere coepērunt. at tanta mīlitum virtūs atque ea praesentia animī fuit ut, cum undique flammā torrērentur maximāque tēlōrum multitūdine premerentur suaque omnia impedīmenta atque omnēs fortūnās cōnflagrāre intellegerent, nōn modō dēmigrandī causā dē vallō dēcēderet nēmō sed paene nē respiceret quidem quisquam, ac tum omnēs ācerrimē fortissimēque pugnārent. hic diēs nostrīs longē gravissimus fuit, sed tamen hunc habuit ēventum ut eō diē maximus numerus hostium vulnerārētur atque interficerētur, ut sē sub ipsō vallō cōnstīpāverant recessumque prīmīs ultimī nōn dabant. paulum quidem intermissā flammā et quōdam locō turrī adāctā et contingente vallum, tertiae cohortis centuriōnēs ex eō quō stābant locō recessērunt suōsque omnēs remōvērunt; nūtū vōcibusque hostēs, sī introīre vellent, vocāre coepērunt: quōrum prōgredī ausus est nēmō. tum ex omnī parte lapidibus coniectīs dēturbātī, turrisque succēnsa est.