C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 5.42
With the parley over, the Nervii turn to siege works around the Roman camp. The passage covers the rampart and ditch they build, the tools and methods they use, and the equipment they prepare on the days that follow.
Tier 1
Nerviī hanc spem dēposuērunt. tum hīberna Rōmāna vallō et fossā cīnxērunt. vallum pedēs IX altum erat. fossa pedēs XV lāta erat.
Nerviī haec ā Rōmānīs didicerant. multōs enim annōs Rōmānōs spectāverant. captīvōs quoque Rōmānōs clam habēbant. hī captīvī eōs docuerant.
sed Gallī bona īnstrūmenta nōn habēbant. itaque gladiīs terram secābant. terram manibus et sagulīs portābant.
ex hāc rē Rōmānī numerum hostium cognōscere potuērunt. Gallī enim tribus hōrīs mūnītiōnem III mīlium passuum in circuitū fēcērunt. hoc opus magnum erat.
reliquīs diēbus Gallī turrēs et falcēs et testūdinēs facere coepērunt. turrēs tam altae erant quam vallum Rōmānum. eīdem captīvī Rōmānī hās quoque rēs eōs docuerant.
Tier 2
Nerviī hanc spem dēposuērunt. tum hīberna Rōmāna vallō pedum IX et fossā pedum XV cingunt.
haec ā Rōmānīs cognōverant, quod multōs annōs cōnsuētūdinem eōrum spectāverant; captīvōs quoque dē exercitū Rōmānō clam habēbant, et hī captīvī eōs docuerant. sed ferrāmenta idōnea ad hunc ūsum nōn habēbant. itaque gladiīs caespitēs secābant et terram manibus sagulīsque efferēbant.
ex hāc rē Rōmānī multitūdinem hominum cognōscere potuērunt: nam minus tribus hōrīs mūnītiōnem III mīlium in circuitū perfēcērunt.
reliquīs diēbus turrēs tam altās quam vallum Rōmānum, falcēs testūdinēsque parāre ac facere coepērunt. eīdem captīvī Rōmānī Nerviōs hās rēs docuerant.
Tier 3
repulsī ab hāc spē, Nerviī hīberna cingunt vallō pedum IX et fossā pedum XV.
haec ā nōbīs superiōrum annōrum cōnsuētūdine cognōverant et docēbantur ab eīs captīvīs quōs clam dē exercitū habēbant; sed nūllā ferrāmentōrum cōpiā quae esset idōnea ad hunc ūsum, cōgēbantur gladiīs caespitēs circumcīdere, [cōgēbantur] manibus sagulīsque terram exhaurīre.
quā quidem ex rē multitūdō hominum cognōscī potuit: nam minus hōrīs tribus mūnītiōnem III mīlium in circuitū perfēcērunt; reliquīsque diēbus turrēs ad altitūdinem vallī, falcēs testūdinēsque, quās īdem captīvī docuerant, parāre ac facere coepērunt.
Tier 4 - Liber Ipse
ab hāc spē repulsī Nerviī vallō pedum IX et fossā pedum XV hīberna cingunt. haec et superiōrum annōrum cōnsuētūdine ā nōbīs cognōverant et quōs clam dē exercitū habēbant captīvōs ab eīs docēbantur; sed nūllā ferrāmentōrum cōpiā quae esset ad hunc ūsum idōnea, gladiīs caespitēs circumcīdere, manibus sagulīsque terram exhaurīre cōgēbantur. quā quidem ex rē hominum multitūdō cognōscī potuit: nam minus hōrīs tribus mīlium in circuitū III mūnītiōnem perfēcērunt; reliquīsque diēbus turrēs ad altitūdinem vallī, falcēs testūdinēsque, quās īdem captīvī docuerant, parāre ac facere coepērunt.