C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 5.39
The Nervii act on Ambiorix's proposal at once. The passage covers the summoning of the peoples under Nervian control, the arrival at Cicero's winter camp, and the first day's fighting at the rampart.
Tier 1
Nerviī statim nūntiōs mīsērunt. nūntiī ad Ceutrōnēs, Grūdiōs, Lēvācōs, Pleumoxiōs, Geidumnōs iērunt. hae gentēs sub imperiō Nerviōrum erant. Nerviī quam plūrimōs mīlitēs coēgērunt. tum celeriter ad hīberna Cicerōnis vēnērunt. Cicerō nihil dē morte Titūrī audīverat.
hoc quoque Cicerōnī accidit. paucī mīlitēs in silvās iērunt. arborēs caedere volēbant, quod lignum ad mūnītiōnem petēbant. subitō equitēs Gallōrum vēnērunt et eōs mīlitēs cēpērunt.
deinde hostēs magnā manū vēnērunt. Ebūrōnēs et Nerviī et Aduātucī aderant. sociī et clientēs eōrum quoque aderant. omnēs legiōnem oppugnāre incēpērunt.
nostrī mīlitēs celeriter ad arma cucurrērunt et vallum castrōrum ascendērunt. illō diē Rōmānī vix resistēbant. hostēs enim celerēs erant et dīcēbant: "hanc victōriam capiēmus! in perpetuum victōrēs erimus!"
Tier 2
itaque Nerviī statim nūntiōs mittunt ad Ceutrōnēs, Grūdiōs, Lēvācōs, Pleumoxiōs, Geidumnōs, quī omnēs sub imperiō eōrum sunt. Nerviī quam maximās manūs possunt cōgunt et celeriter ad hīberna Cicerōnis veniunt. Cicerō nihil dē morte Titūrī audīverat.
hoc quoque Cicerōnī accidit, quod necesse fuit: nōn nūllī mīlitēs in silvās discesserant ut lignum et māteriam ad mūnītiōnem invenīrent. subitō equitēs Gallōrum vēnērunt et eōs mīlitēs intercēpērunt.
hostēs magnā manū eōs circumveniunt. deinde Ebūrōnēs, Nerviī, Aduātucī atque sociī et clientēs hōrum omnium legiōnem oppugnāre incipiunt.
nostrī mīlitēs celeriter ad arma concurrunt et vallum castrōrum cōnscendunt.
Rōmānī illō diē aegrē resistunt, quod hostēs omnem spem in celeritāte pōnēbant et dīcēbant: "hanc victōriam capiēmus et in perpetuum victōrēs erimus."
Tier 3
itaque cōnfestim dīmissīs nūntiīs ad Ceutrōnēs, Grūdiōs, Lēvācōs, Pleumoxiōs, Geidumnōs, quī omnēs sub eōrum imperiō sunt, [Nerviī] quam maximās manūs possunt cōgunt et dē imprōvīsō ad hīberna Cicerōnis advolant, nōndum ad eum fāmā dē morte Titūrī perlātā.
huic [Cicerōnī] quoque accidit, quod fuit necesse, ut nōn nūllī mīlitēs, quī lignātiōnis mūnītiōnisque causā in silvās discessissent, repentīnō adventū equitum interciperentur.
eīs [mīlitibus] circumventīs, magnā manū Ebūrōnēs, Nerviī, Aduātucī atque hōrum omnium sociī et clientēs legiōnem oppugnāre incipiunt.
nostrī [mīlitēs] celeriter ad arma concurrunt, vallum cōnscendunt.
aegrē is diēs sustentātur, quod hostēs omnem spem in celeritāte pōnēbant atque, hanc adeptī victōriam, sē in perpetuum fore victōrēs cōnfīdēbant.
Tier 4 - Liber Ipse
itaque cōnfestim dīmissīs nūntiīs ad Ceutrōnēs, Grūdiōs, Lēvācōs, Pleumoxiōs, Geidumnōs, quī omnēs sub eōrum imperiō sunt, quam maximās manūs possunt cōgunt et dē imprōvīsō ad Cicerōnis hīberna advolant nōndum ad eum fāmā dē Titūrī morte perlātā. huic quoque accidit, quod fuit necesse, ut nōn nūllī mīlitēs, quī lignātiōnis mūnītiōnisque causā in silvās discessissent, repentīnō equitum adventū interciperentur. eīs circumventīs magnā manū Ebūrōnēs, Nerviī, Aduātucī atque hōrum omnium sociī et clientēs legiōnem oppugnāre incipiunt. nostrī celeriter ad arma concurrunt, vallum cōnscendunt. aegrē is diēs sustentātur, quod omnem spem hostēs in celeritāte pōnēbant atque hanc adeptī victōriam in perpetuum sē fore victōrēs cōnfīdēbant.