C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 6.15
The account of Gallic society turns from the druids to the second privileged class, the equitēs. The subject is their role in warfare, the conditions in Gaul before Caesar's arrival, and the retinue that marks a horseman's standing.
Tier 1
alterum genus hominum est equitum. equitēs in bellō pugnant.
ante adventum Caesaris Gallī paene omnibus annīs bellum gerēbant. aliī Gallī iniūriās aliīs Gallīs faciēbant. tum aliī Gallī sē dēfendēbant.
eques nōbilis multam pecūniam habet. multōs quoque virōs habet quī eī serviunt. hī virī circum eum semper sunt. sī eques nōbilior et dītior est, plūrēs virōs habet.
equitēs aliam potentiam nōn quaerunt. haec ūna est grātia et potentia Gallōrum.
Tier 2
alterum genus Gallōrum est equitum. hī omnēs in bellō sunt, cum necesse est et bellum incidit. ferē quotannīs enim ante Caesaris adventum bellum accidēbat, quod Gallī aut ipsī iniūriās in aliōs Gallōs īnferēbant aut iniūriās illātās prōpulsābant.
quō nōbilior et dītior est quisque eques, eō plūrēs ambactōs clientēsque circum sē habet. hanc ūnam grātiam potentiamque sciunt.
Tier 3
alterum genus est equitum. hī omnēs versantur in bellō, cum est ūsus atque incidit aliquod bellum, quod ferē quotannīs sōlēbat accidere ante Caesaris adventum, utī aut ipsī īnferrent iniūriās aut prōpulsārent illātās; atque ut quisque eōrum est genere cōpiīsque amplissimus, ita habet plūrimōs ambactōs clientēsque circum sē.
hanc ūnam grātiam potentiamque nōvērunt.
Tier 4 - Liber Ipse
alterum genus est equitum. hī, cum est ūsus atque aliquod bellum incidit (quod ferē ante Caesaris adventum quotannīs accidere sōlēbat, utī aut ipsī iniūriās īnferrent aut illātās prōpulsārent), omnēs in bellō versantur; atque eōrum ut quisque est genere cōpiīsque amplissimus, ita plūrimōs circum sē ambactōs clientēsque habet. hanc ūnam grātiam potentiamque nōvērunt.