C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 6.13.8–12
The account of the druids continues. The subject here is their internal organization and leadership, the annual assembly they hold in the territory of the Carnutes, and what the Gauls say about where their teaching came from.
Tier 1
ūnus ex druidibus omnibus aliīs druidibus praeest. hic vir summam auctōritātem inter druidēs habet.
ubi is mortuus est, alius vir locum eius accipit. druidēs enim ūnum dēligunt quī maximam dignitātem habet. sed saepe multī sunt parēs. tum druidēs inter sē contendunt. aliī hunc virum volunt, aliī illum. nōn numquam etiam armīs pugnant.
certō annī tempore omnēs druidēs in locō sacrō conveniunt. hic locus est in fīnibus Carnūtum. haec regiō est media tōtīus Galliae. omnēs Gallī quī inter sē contendunt ad hunc locum veniunt. druidēs iūdicant, et omnēs Gallī druidibus pārent.
Gallī hoc dīcunt: 'druidēs prīmum in Britanniā erant. deinde disciplīna in Galliam vēnit.' hodiē multī hominēs hanc rem dīligentius cognōscere volunt. itaque in Britanniam eunt et ibi discunt.
Tier 2
ūnus ex druidibus omnibus aliīs praeest. is summam auctōritātem inter eōs habet.
ubi is mortuus est, aliquis ex reliquīs succēdit, sī dignitāte excellit. sed sī plūrēs parēs sunt, dē prīncipātū contendunt. druidēs enim ūnum suffrāgiō dēligunt, nōn numquam etiam armīs contendunt.
certō annī tempore druidēs in locō sacrō cōnsīdunt in fīnibus Carnūtum. haec regiō media tōtīus Galliae habētur. hūc omnēs undique conveniunt quī contrōversiās habent, et dēcrētīs iūdiciīsque druidum pārent.
Gallī hoc dīcunt: 'disciplīna in Britanniā reperta est atque inde in Galliam trānslāta est.' et nunc hominēs, quī eam rem dīligentius cognōscere volunt, plērumque in Britanniam eunt ut discant.
Tier 3
hīs autem omnibus druidibus praeest ūnus, quī habet summam auctōritātem inter eōs.
hōc mortuō, aut sī quī ex reliquīs excellit dignitāte, [is] succēdit, aut, sī sunt plūrēs parēs, contendunt dē prīncipātū suffrāgiō druidum, nōn numquam etiam armīs.
hī certō annī tempore cōnsīdunt in locō cōnsecrātō in fīnibus Carnūtum, quae regiō habētur media tōtīus Galliae. hūc omnēs undique quī contrōversiās habent conveniunt eōrumque dēcrētīs iūdiciīsque pārent.
disciplīna exīstimātur reperta esse in Britanniā atque inde trānslāta esse in Galliam, et nunc quī volunt cognōscere eam rem dīligentius plērumque proficīscuntur illō discendī causā.
Tier 4 - Liber Ipse
hīs autem omnibus druidibus praeest ūnus, quī summam inter eōs habet auctōritātem. hōc mortuō, aut sī quī ex reliquīs excellit dignitāte succēdit, aut, sī sunt plūrēs parēs, suffrāgiō druidum, nōn numquam etiam armīs dē prīncipātū contendunt. hī certō annī tempore in fīnibus Carnūtum, quae regiō tōtīus Galliae media habētur, cōnsīdunt in locō cōnsecrātō. hūc omnēs undique quī contrōversiās habent conveniunt eōrumque dēcrētīs iūdiciīsque pārent. disciplīna in Britanniā reperta atque inde in Galliam trānslāta esse exīstimātur, et nunc quī dīligentius eam rem cognōscere volunt plērumque illō discendī causā proficīscuntur.