C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 6.13.1–7
The campaign narrative breaks off for Caesar's account of Gallic society. The subject is the standing of the ordinary population and the two classes that hold any position in Gaul, one of which is the druids. The passage covers the druids' religious role and their judicial authority.
Tier 1
in Galliā sunt duo genera hominum quī honōrem habent.
cēterī hominēs sunt paene servī. nihil per sē audent. nēmō eōs in cōnsilium vocat. multī enim hominēs pecūniam dēbent. aliī multam pecūniam prīncipibus dare dēbent. aliī iniūriās ā potentibus accipiunt. itaque sē nōbilibus dant et servī fīunt. nōbilēs eadem iūra in hōs hominēs habent quae dominī in servōs habent.
genus alterum est druidum, genus alterum equitum. druidēs rēbus dīvīnīs intersunt. sacrificia pūblica et prīvāta cūrant. Gallōs dē deīs docent. magnus numerus adulēscentium ad druidēs venit. adulēscentēs ā druidibus discunt. Gallī druidēs magnō honōre habent.
druidēs dē omnibus rēbus iūdicant, et pūblicīs et prīvātīs. sī quis scelus fēcit, sī quis hominem interfēcit, sī duo hominēs dē pecūniā aut dē agrīs contendunt, druidēs iūdicant. druidēs praemia poenāsque cōnstituunt.
sī quis nōn facit id quod druidēs cōnstituunt, druidēs dīcunt: 'tū ad sacrificia venīre nōn potes.' haec poena apud Gallōs est gravissima. omnēs putant: 'hī hominēs sunt malī. hī deōs nōn cūrant.' itaque omnēs ab hīs hominibus dēcēdunt. nēmō cum hīs loquitur. omnēs enim malum accipere timent. sī hī hominēs auxilium petunt, nēmō eīs auxilium dat. nēmō eīs honōrem dat.
Tier 2
in omnī Galliā sunt duo genera hominum quī honōrem habent.
nam plēbs paene in locō servōrum habētur. nihil per sē audet. nēmō plēbem in cōnsilium vocat. multī enim hominēs pecūniam dēbent aut magna tribūta dant aut iniūriās ā potentiōribus accipiunt. itaque sē in servitūtem nōbilibus dant. nōbilēs igitur eadem iūra in hōs hominēs habent quae dominī in servōs habent.
dē hīs duōbus generibus alterum est druidum, alterum equitum. druidēs rēbus dīvīnīs intersunt. sacrificia pūblica et prīvāta prōcūrant et religiōnēs interpretantur. magnus numerus adulēscentium ad hōs druidēs concurrit ut discant, et druidēs magnō honōre apud Gallōs sunt.
druidēs enim dē omnibus contrōversiīs cōnstituunt, et pūblicīs et prīvātīs. sī quis scelus admīsit, sī caedēs facta est, sī contrōversia dē hērēditāte aut dē fīnibus est, iīdem druidēs dēcernunt et praemia poenāsque cōnstituunt.
sī quis prīvātus aut populus dēcrētō eōrum nōn stetit, druidēs eī sacrificiīs interdīcunt. haec poena apud Gallōs est gravissima. hī hominēs deinde in numerō impiōrum et scelerātōrum habentur. omnēs ab hīs dēcēdunt et cum hīs nōn loquuntur, quod aliquid malī ex contāgiōne accipere nōlunt. sī hī iūs petunt, nēmō eīs iūs reddit, neque ūllum honōrem accipiunt.
Tier 3
in omnī Galliā sunt duo genera eōrum hominum quī sunt aliquō numerō atque honōre.
nam plēbēs paene habētur in locō servōrum, quae nihil audet per sē [et] nūllō cōnsiliō adhibētur. plērīque, cum aut aere aliēnō aut magnitūdine tribūtōrum aut iniūriā potentiōrum premuntur, sēsē in servitūtem dicant nōbilibus, quibus sunt eadem omnia iūra in hōs quae dominīs [sunt] in servōs.
sed dē hīs duōbus generibus alterum est druidum, alterum equitum. illī intersunt rēbus dīvīnīs, prōcūrant sacrificia pūblica ac prīvāta, interpretantur religiōnēs. magnus numerus adulēscentium concurrit ad hōs disciplīnae causā, et hī sunt magnō honōre apud eōs.
nam cōnstituunt ferē dē omnibus contrōversiīs pūblicīs prīvātīsque, et, sī quod facinus est admissum, sī caedēs [est] facta, sī contrōversia est dē hērēditāte [aut] dē fīnibus, īdem dēcernunt et cōnstituunt praemia poenāsque. sī quī aut prīvātus aut populus dēcrētō eōrum nōn stetit, [druidēs eī] sacrificiīs interdīcunt. haec poena apud eōs est gravissima.
quibus ita est interdictum, hī habentur numerō impiōrum ac scelerātōrum, omnēs hīs dēcēdunt, dēfugiunt aditum sermōnemque, nē quid incommodī ex contāgiōne accipiant, neque iūs redditur hīs petentibus, neque ūllus honōs commūnicātur.
Tier 4 - Liber Ipse
in omnī Galliā eōrum hominum quī aliquō sunt numerō atque honōre genera sunt duo. nam plēbēs paene servōrum habētur locō, quae nihil audet per sē, nūllō adhibētur cōnsiliō. plērīque, cum aut aere aliēnō aut magnitūdine tribūtōrum aut iniūriā potentiōrum premuntur, sēsē in servitūtem dicant nōbilibus, quibus in hōs eadem omnia sunt iūra quae dominīs in servōs. sed dē hīs duōbus generibus alterum est druidum, alterum equitum. illī rēbus dīvīnīs intersunt, sacrificia pūblica ac prīvāta prōcūrant, religiōnēs interpretantur: ad hōs magnus adulēscentium numerus disciplīnae causā concurrit, magnōque hī sunt apud eōs honōre. nam ferē dē omnibus contrōversiīs pūblicīs prīvātīsque cōnstituunt et, sī quod est admissum facinus, sī caedēs facta, sī dē hērēditāte, dē fīnibus contrōversia est, īdem dēcernunt, praemia poenāsque cōnstituunt; sī quī aut prīvātus aut populus eōrum dēcrētō nōn stetit, sacrificiīs interdīcunt. haec poena apud eōs est gravissima. quibus ita est interdictum, hī numerō impiōrum ac scelerātōrum habentur, hīs omnēs dēcēdunt, aditum sermōnemque dēfugiunt, nē quid ex contāgiōne incommodī accipiant, neque hīs petentibus iūs redditur, neque honōs ūllus commūnicātur.