C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 4.35–36
The British muster has reached the Roman camp, and the thirty horsemen Commius brought over are the only cavalry Caesar has. The passage covers the battle fought in front of the camp and the embassy that reaches him the same day.
Tier 1
Caesar hoc timēbat: sī hostēs pellēmus, iterum celeriter fugient. hoc enim superiōribus diēbus acciderat.
sed nunc Caesar equitēs habēbat. Commius Atrebas XXX equitēs sēcum trānsportāverat. itaque Caesar legiōnēs prō castrīs cōnstituit.
tum proelium erat. hostēs impetum nostrōrum mīlitum ferre nōn poterant. itaque terga vertērunt et fūgērunt.
Rōmānī eōs quam longissimē secūtī sunt et multōs ex eīs occīdērunt. deinde ignem omnibus domibus intulērunt et sē in castra recēpērunt.
eōdem diē hostēs nūntiōs ad Caesarem mīsērunt. nūntiī dīxērunt: pācem petimus.
Tier 2
Caesar hoc timēbat: sī hostēs pellēmus, iterum celeriter effugient. hoc enim superiōribus diēbus acciderat.
tamen Caesar nunc XXX equitēs habēbat, quōs Commius Atrebas sēcum trānsportāverat. itaque legiōnēs in aciē prō castrīs cōnstituit.
ubi proelium commissum est, hostēs impetum nostrōrum mīlitum nōn iam ferre potuērunt et terga vertērunt.
Rōmānī eōs tam longē secūtī sunt quam cursū et vīribus potuērunt, et multōs ex eīs occīdērunt. deinde omnibus domibus longē lātēque ignem intulērunt et sē in castra recēpērunt.
eōdem diē hostēs lēgātōs ad Caesarem dē pāce mīsērunt.
Tier 3
Caesar, etsī vidēbat idem fore quod superiōribus diēbus acciderat, ut, sī hostēs pulsī essent, celeritāte perīculum effugerent, tamen, nactus equitēs circiter XXX, quōs Commius Atrebas, dē quō ante dictum est, sēcum trānsportāverat, legiōnēs in aciē prō castrīs cōnstituit.
commissō proeliō, hostēs diūtius impetum nostrōrum mīlitum ferre nōn potuērunt ac terga vertērunt.
[Rōmānī], secūtī eōs tantō spatiō quantum cursū et vīribus efficere potuērunt, complūrēs ex eīs occīdērunt, deinde, omnibus aedificiīs longē lātēque incēnsīs, sē in castra recēpērunt.
eōdem diē lēgātī ab hostibus missī ad Caesarem dē pāce vēnērunt.
Tier 4 - Liber Ipse
Caesar etsī idem quod superiōribus diēbus acciderat fore vidēbat, ut, sī essent hostēs pulsī, celeritāte perīculum effugerent, tamen nactus equitēs circiter XXX, quōs Commius Atrebas, dē quō ante dictum est, sēcum trānsportāverat, legiōnēs in aciē prō castrīs cōnstituit. commissō proeliō, diūtius nostrōrum mīlitum impetum hostēs ferre nōn potuērunt ac terga vertērunt. quōs tantō spatiō secūtī quantum cursū et vīribus efficere potuērunt, complūrēs ex eīs occīdērunt, deinde omnibus longē lātēque aedificiīs incēnsīs sē in castra recēpērunt.
eōdem diē lēgātī ab hostibus missī ad Caesarem dē pāce vēnērunt.