C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 4.33
The narrative breaks off for a description of how the Britons fight from chariots. The passage covers the two men of an essedum crew, the warrior and the driver, and the training that lies behind their handling of the vehicle.
Tier 1
Britannī sīc pugnant. prīmō per omnēs partēs equitant et tēla iaciunt. hostēs equōs et currūs vident et magnopere timent. ita Britannī ōrdinēs hostium turbant. deinde Britannī dē currū saliunt et pedibus pugnant.
virī quī equōs regunt interim ex proeliō excēdunt et currūs prope pōnunt. sī enim hostēs eōs premunt, Britannī facile ad suōs redīre possunt.
Britannī igitur celeriter movērī possunt sīcut equitēs. fortiter quoque stant sīcut mīlitēs quī pedibus pugnant.
omnī diē sē exercent. itaque equōs celerēs etiam in locīs difficilibus regunt et in aliam partem dūcunt. aliī per currum ad iugum currunt et in iugō stant. deinde celerrimē in currum redeunt.
Tier 2
Britannī sīc ex essedīs pugnant. prīmō per omnēs partēs proeliī equitant et tēla iaciunt. equī et currūs magnum terrōrem faciunt et ōrdinēs hostium perturbant. deinde bellātōrēs dē essedīs saliunt et pedibus pugnant.
aurīgae interim ex proeliō excēdunt et currūs prope collocant. sī enim hostēs multī bellātōrēs premunt, illī facile ad suōs redīre possunt.
ita Britannī et mōbilitātem equitum et stabilitātem eōrum quī pedibus pugnant habent. cotīdiē enim sē exercent, et magnus ūsus eīs est.
itaque aurīgae equōs celerēs etiam in locīs difficilibus regere et in aliam partem celeriter dūcere possunt. bellātōrēs quoque ad iugum currere et in iugō stāre possunt; deinde celerrimē in currum redeunt.
Tier 3
genus hoc pugnae ex essedīs est. prīmō perequitant per omnēs partēs et tēla coniciunt atque ōrdinēs plērumque perturbant ipsō terrōre equōrum et strepitū rotārum. cum sē inter turmās equitum īnsinuāvērunt, [bellātōrēs] ex essedīs dēsiliunt et pedibus proeliantur.
aurīgae interim paulātim ex proeliō excēdunt atque ita currūs collocant ut, sī illī ā multitūdine hostium premantur, habeant expedītum receptum ad suōs.
ita mōbilitātem equitum, stabilitātem peditum in proeliīs praestant.
ac tantum efficiunt ūsū cotīdiānō et exercitātiōne utī cōnsuērint incitātōs equōs sustinēre in dēclīvī ac praecipitī locō, et brevī moderārī ac flectere, et percurrere per tēmōnem, et īnsistere in iugō, et sē inde recipere in currūs citissimē.
Tier 4 - Liber Ipse
genus hoc est ex essedīs pugnae. prīmō per omnēs partēs perequitant et tēla coniciunt atque ipsō terrōre equōrum et strepitū rotārum ōrdinēs plērumque perturbant et, cum sē inter equitum turmās īnsinuāvērunt, ex essedīs dēsiliunt et pedibus proeliantur. aurīgae interim paulātim ex proeliō excēdunt atque ita currūs collocant ut, sī illī ā multitūdine hostium premantur, expedītum ad suōs receptum habeant. ita mōbilitātem equitum, stabilitātem peditum in proeliīs praestant, ac tantum ūsū cotīdiānō et exercitātiōne efficiunt utī in dēclīvī ac praecipitī locō incitātōs equōs sustinēre et brevī moderārī ac flectere et per tēmōnem percurrere et in iugō īnsistere et sē inde in currūs citissimē recipere cōnsuērint.