C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 4.31
Caesar does not yet know what the chiefs have decided, and the fleet is lying damaged on the beach. The passage covers the work of the Roman camp in the days that follow: grain, salvage, and repairs.
Tier 1
Caesar cōnsilia Britannōrum nōndum sciēbat. sed perīculum timēbat. tempestās enim nāvēs Rōmānās frēgerat. Britannī quoque obsidēs iam nōn dabant.
itaque Caesar ad omnia sē parābat. omnī diē mīlitēs frūmentum ex agrīs in castra portābant. Caesar māteriam nāvium frāctārum sūmēbat et aliās nāvēs reficiēbat. mīlitēs quoque rēs ūtilēs ex Galliā portābant.
mīlitēs magnō studiō labōrābant. XII nāvēs periērant, sed reliquae nāvēs bonae erant. itaque mīlitēs nāvigāre poterant.
Tier 2
Caesar cōnsilia Britannōrum nōndum cognōverat. tamen perīculum suspicābātur, quod nāvēs suae gravissimē adflīctae erant et quod Britannī obsidēs iam nōn dabant.
itaque Caesar ad omnēs cāsūs sē parābat. cotīdiē frūmentum ex agrīs in castra portābat. multae nāvēs gravissimē adflīctae erant; itaque Caesar māteriā eārum nāvium ūtēbātur et reliquās nāvēs reficiēbat. iubēbat quoque mīlitēs ea quae ūtilia erant ex continentī comportāre.
mīlitēs summō studiō labōrābant. quamquam XII nāvēs āmissae erant, Caesar effēcit ut mīlitēs reliquīs nāvibus satis commodē nāvigāre possent.
Tier 3
at Caesar, etsī nōndum eōrum cōnsilia cognōverat, tamen suspicābātur fore id quod accidit, et ex ēventū nāvium suārum et ex eō quod intermīserant obsidēs dare.
itaque comparābat subsidia ad omnēs cāsūs. nam et cotīdiē cōnferēbat frūmentum ex agrīs in castra et ūtēbātur māteriā atque aere eārum nāvium, quae gravissimē adflīctae erant, ad reliquās reficiendās, et iubēbat comportārī ex continentī [ea] quae ad eās rēs erant ūsuī.
itaque, cum [labor] summō studiō ā mīlitibus administrārētur, XII nāvibus āmissīs, effēcit ut reliquīs [nāvibus] satis commodē nāvigārī posset.
Tier 4 - Liber Ipse
at Caesar, etsī nōndum eōrum cōnsilia cognōverat, tamen et ex ēventū nāvium suārum et ex eō quod obsidēs dare intermīserant fore id quod accidit suspicābātur. itaque ad omnēs cāsūs subsidia comparābat. nam et frūmentum ex agrīs cotīdiē in castra cōnferēbat et, quae gravissimē adflīctae erant nāvēs, eārum māteriā atque aere ad reliquās reficiendās ūtēbātur et quae ad eās rēs erant ūsuī ex continentī comportārī iubēbat. itaque, cum summō studiō ā mīlitibus administrārētur, XII nāvibus āmissīs, reliquīs ut nāvigārī satis commodē posset effēcit.