C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 4.30
The storm has left the Roman camp without ships, cavalry, or grain, and the British chiefs who came in to Caesar after the battle are meeting among themselves. The passage covers that council and what they think about the Roman position.
Tier 1
prīncipēs Britanniae post proelium ad Caesarem vēnerant. nunc inter sē cōnsilium habuērunt.
Rōmānī equitēs nōn habēbant. nāvēs nōn habēbant. frūmentum quoque nōn habēbant. Britannī hoc intellēxērunt. castra quoque Rōmāna parva erant. itaque Britannī vīdērunt: paucī erant mīlitēs Rōmānī. castra enim parva erant quod Caesar legiōnēs portāverat sed rēs gravēs nōn portāverat.
tum Britannī rūrsus coniūrāvērunt. hoc cōnsilium cēpērunt: Rōmānīs frūmentum et cibum nōn dabimus. bellum longum erit. bellum in hiemem trahēmus. sīc enim crēdēbant: Rōmānōs superābimus, aut Rōmānī domum redīre nōn poterunt. tum nēmō posteā in Britanniam veniet. nēmō posteā Britannīs bellum īnferet.
itaque Britannī nōn simul ex castrīs discēdēbant, sed paucī. suōs quoque virōs ex agrīs dūcēbant, ita ut Rōmānī nōn vidērent.
Tier 2
prīncipēs Britanniae, quī post proelium ad Caesarem convēnerant, inter sē cōnsilium habuērunt. intellēxērunt: Rōmānī equitēs et nāvēs et frūmentum nōn habēbant. castra quoque Rōmāna parva erant; itaque Britannī intellēxērunt: paucī erant mīlitēs Rōmānī. castra enim minōra erant quod Caesar legiōnēs sine impedīmentīs trānsportāverat.
tum Britannī rūrsus coniūrāvērunt et hoc cōnsilium cēpērunt: Rōmānōs frūmentō commeātūque prohibēbimus et bellum in hiemem prōdūcēmus. sīc enim cōnfīdēbant: Rōmānōs superābimus aut domum redīre prohibēbimus. tum nēmō posteā in Britanniam trānsībit bellum īnferre.
itaque Britannī nōn simul sed paucī ex castrīs discēdere coepērunt et suōs ex agrīs dēdūcere, ita ut Rōmānī nōn vidērent.
Tier 3
quibus rēbus cognitīs, prīncipēs Britanniae, quī post proelium ad Caesarem convēnerant, inter sē conlocūtī [sunt].
cum intellegerent et equitēs et nāvēs et frūmentum Rōmānīs dēesse et [cum] cognōscerent paucitātem mīlitum [Rōmānōrum] ex exiguitāte castrōrum, quae hōc erant etiam angustiōra quod Caesar legiōnēs sine impedīmentīs trānsportāverat, [prīncipēs Britanniae] dūxērunt optimum factū esse, rebelliōne factā, prohibēre nostrōs [mīlitēs] frūmentō commeātūque et prōdūcere rem in hiemem, quod cōnfīdēbant hīs superātīs aut reditū interclūsīs nēminem posteā bellī īnferendī causā in Britanniam trānsitūrum [esse].
itaque, rūrsus coniūrātiōne factā, coepērunt discēdere ex castrīs paulātim ac dēdūcere suōs [mīlitēs] clam ex agrīs.
Tier 4 - Liber Ipse
quibus rēbus cognitīs, prīncipēs Britanniae, quī post proelium ad Caesarem convēnerant, inter sē conlocūtī, cum et equitēs et nāvēs et frūmentum Rōmānīs dēesse intellegerent et paucitātem mīlitum ex castrōrum exiguitāte cognōscerent, quae hōc erant etiam angustiōra quod sine impedīmentīs Caesar legiōnēs trānsportāverat, optimum factū esse dūxērunt, rebelliōne factā, frūmentō commeātūque nostrōs prohibēre et rem in hiemem prōdūcere, quod hīs superātīs aut reditū interclūsīs nēminem posteā bellī īnferendī causā in Britanniam trānsitūrum cōnfīdēbant. itaque, rūrsus coniūrātiōne factā, paulātim ex castrīs discēdere ac suōs clam ex agrīs dēdūcere coepērunt.