C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 4.29
The army is camped on the British shore, the warships hauled up on the beach and the transports riding at anchor, on the night of a full moon. The passage covers the tide and the storm at the anchorage, and the army's position for the coming winter.
Tier 1
eādem nocte lūna plēna erat. tum aqua maris maximē crēscit. sed nostrī mīlitēs hoc nesciēbant.
Caesar longās nāvēs in terram subdūxerat. hae nāvēs exercitum trānsportāverant. nunc aqua maris eās complēvit. aliae nāvēs ad ancorās stābant. tempestās eās pellēbat. mīlitēs nostrī nihil facere poterant. auxilium quoque dare nōn poterant.
multae nāvēs frāctae sunt. aliae nāvēs ancorās āmīsērunt. nāvigāre nōn poterant. itaque omnēs mīlitēs timēbant.
nūllae aliae nāvēs aderant. mīlitēs igitur in Galliam redīre nōn poterant. nāvēs quoque reficere nōn poterant, quod omnia deërant. omnēs enim anteā dīxerant: “in Galliā hiemābimus.” itaque nēmō frūmentum parāverat.
Tier 2
eādem nocte lūna plēna erat. eō diē aqua maris maximē crēscere solet. nostrī tamen mīlitēs hoc nesciēbant.
itaque ūnō tempore duae rēs accidērunt. Caesar longīs nāvibus exercitum trānsportāverat et eās in āridum subdūxerat; aqua maris eās complēvit. aliae nāvēs onerāriae ad ancorās stābant; tempestās eās pellēbat. nostrī nihil facere aut auxilium dare poterant.
multae nāvēs frāctae sunt. reliquae ancorās et alia armāmenta āmīsērunt et nāvigāre nōn poterant. itaque tōtus exercitus perturbātus est. hoc autem necesse erat accidere.
nūllae enim aliae nāvēs aderant, quibus mīlitēs in Galliam reportārī possent. omnia quoque deërant quae ad nāvēs reficiendās ūsuī erant. omnēs enim dīxerant: “in Galliā hiemābimus.” itaque nēmō frūmentum in hiemem in hīs locīs parāverat.
Tier 3
eādem nocte accidit ut esset lūna plēna, quī diēs cōnsuēvit efficere in Ōceanō maritimōs aestūs maximōs, nostrīsque [mīlitibus] id erat incōgnitum.
ita ūnō tempore et aestus complēverat longās nāvēs, quibus Caesar exercitum trānsportandum cūrāverat quāsque subdūxerat in āridum, et tempestās adflīctābat onerāriās, quae dēligātae erant ad ancorās; neque ūlla facultās dabātur nostrīs [mīlitibus] aut administrandī aut auxiliandī.
complūribus nāvibus frāctīs, cum reliquae essent, fūnibus, ancorīs, reliquīsque armāmentīs āmissīs, inūtilēs ad nāvigandum, magna tōtīus exercitūs perturbātiō facta est (id quod necesse erat accidere).
neque enim erant aliae nāvēs quibus [mīlitēs] reportārī possent, et omnia deërant quae erant ūsuī ad reficiendās nāvēs, et, quod omnibus cōnstābat hiemāre in Galliā oportēre, frūmentum in hīs locīs in hiemem prōvīsum nōn erat.
Tier 4 - Liber Ipse
eādem nocte accidit ut esset lūna plēna, quī diēs maritimōs aestūs maximōs in Ōceanō efficere cōnsuēvit, nostrīsque id erat incōgnitum. ita ūnō tempore et longās nāvēs, quibus Caesar exercitum trānsportandum cūrāverat quāsque in āridum subdūxerat, aestus complēverat et onerāriās, quae ad ancorās erant dēligātae, tempestās adflīctābat, neque ūlla nostrīs facultās aut administrandī aut auxiliandī dabātur. complūribus nāvibus frāctīs, reliquae cum essent fūnibus, ancorīs, reliquīsque armāmentīs āmissīs ad nāvigandum inūtilēs, magna, id quod necesse erat accidere, tōtīus exercitūs perturbātiō facta est. neque enim nāvēs erant aliae quibus reportārī possent, et omnia deërant quae ad reficiendās nāvēs erant ūsuī et, quod omnibus cōnstābat hiemāre in Galliā oportēre, frūmentum hīs in locīs in hiemem prōvīsum nōn erat.