C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 4.26
The legionaries are coming ashore piecemeal and under attack. The passage covers the fighting in the shallows and on the beach, and closes with a remark on Caesar's fortūna.
Tier 1
uterque exercitus ācriter pugnābat. nostrī tamen mīlitēs perturbātī sunt. ōrdinēs servāre nōn poterant. fortiter stāre nōn poterant. signa sua sequī nōn poterant. alius ex aliā nāvī veniēbat. quisque ad signa proxima ībat.
hostēs autem omnia loca maris bene nōverant. Rōmānī singulī ē nāvibus exībant. hostēs eōs ex lītore vidēbant. tum equōs celeriter agēbant et Rōmānōs oppugnābant. Rōmānī enim arma gravia portābant et sē facile movēre nōn poterant. multī hostēs circum paucōs Rōmānōs stābant. aliī ab latere apertō tēla in omnēs iaciēbant.
Caesar haec vīdit. itaque parvās nāvēs mīlitibus complēvit. deinde hās nāvēs ad mīlitēs mīsit. sīc mīlitibus auxilium dedit.
posteā nostrī in terrā stetērunt. omnēs quoque comitēs eōrum vēnērunt. tum in hostēs impetum fēcērunt. hostēs fūgērunt. sed nostrī longē sequī nōn poterant. equitēs enim nostrī cursum tenēre et īnsulam capere nōn potuerant. Caesar anteā semper fēlīx erat. nunc haec ūna rēs eī deerat.
Tier 2
uterque exercitus ācriter pugnāvit. nostrī tamen mīlitēs valdē perturbābantur, quod neque ōrdinēs servāre neque fortiter stāre neque signa sequī poterant. alius ex aliā nāvī veniēbat, et quisque ad ea signa ībat quae proxima erant.
hostēs autem omnia loca maris bene nōverant. ubi ex lītore singulōs Rōmānōs ē nāvī ēgredientēs vīdērunt, equōs celeriter ēgērunt et eōs oppugnāvērunt. nostrī enim arma gravia portābant et sē facile movēre nōn poterant. multī hostēs circum paucōs Rōmānōs stābant. aliī ab latere apertō tēla in omnēs cōiciēbant.
Caesar hoc animadvertit. itaque parvās nāvēs mīlitibus complēvit, et hīs mīlitibus, quōs labōrāre vīderat, auxilium mīsit.
tum nostrī in āridō cōnstitērunt, et omnēs suī secūtī sunt. deinde in hostēs impetum fēcērunt et eōs in fugam dedērunt. sed longius sequī nōn potuērunt, quod equitēs nostrī cursum tenēre atque īnsulam capere nōn potuerant. haec ūna rēs Caesarī dēfuit. anteā enim semper fēlīx erat.
Tier 3
ab utrīsque ācriter pugnātum est.
nostrī tamen magnopere perturbābantur, quod neque ōrdinēs servāre neque fīrmiter īnsistere neque signa subsequī poterant, atque alius, ex aliā nāvī, sē aggregābat quibuscumque signīs occurrerat.
hostēs vērō, nōtīs omnibus vadīs, ubi ex lītore cōnspexerant aliquōs singulārēs ex nāvī ēgredientēs, incitātīs equīs impedītōs adoriēbantur. plūrēs circumsistēbant paucōs. aliī, ab latere apertō, tēla cōiciēbant in ūniversōs.
quod cum Caesar animadvertisset, iussit scaphās longārum nāvium, item speculātōria nāvigia, mīlitibus complērī, et hīs, quōs labōrantēs cōnspexerat, subsidia submittēbat.
nostrī, simul in āridō cōnstitērunt, suīs omnibus cōnsecūtīs, in hostīs impetum fēcērunt atque eōs in fugam dedērunt. neque longius prōsequī potuērunt, quod equitēs cursum tenēre atque īnsulam capere nōn potuerant.
hōc ūnum ad prīstinam fortūnam Caesarī dēfuit.
Tier 4 - Liber Ipse
pugnātum est ab utrīsque ācriter. nostrī tamen, quod neque ōrdinēs servāre neque fīrmiter īnsistere neque signa subsequī poterant atque alius aliā ex nāvī quibuscumque signīs occurrerat sē aggregābat, magnopere perturbābantur; hostēs vērō, nōtīs omnibus vadīs, ubi ex lītore aliquōs singulārēs ex nāvī ēgredientēs cōnspexerant, incitātīs equīs impedītōs adoriēbantur, plūrēs paucōs circumsistēbant, aliī ab latere apertō in ūniversōs tēla cōiciēbant. quod cum animadvertisset Caesar, scaphās longārum nāvium, item speculātōria nāvigia mīlitibus complērī iussit et, quōs labōrantēs cōnspexerat, hīs subsidia submittēbat. nostrī, simul in āridō cōnstitērunt, suīs omnibus cōnsecūtīs, in hostīs impetum fēcērunt atque eōs in fugam dedērunt; neque longius prōsequī potuērunt, quod equitēs cursum tenēre atque īnsulam capere nōn potuerant. hōc ūnum ad prīstinam fortūnam Caesarī dēfuit.