C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 4.25
The landing is stalled: the transports cannot come close in, and the legionaries will not leave the ships. The passage covers the fleet's warships and artillery, and the aquila of the Tenth Legion with its aquilifer, who speaks in his own voice.
Tier 1
barbarī nostrōs mīlitēs prohibēbant. Caesar hoc vīdit.
Caesar igitur hoc imperāvit. nostrī mīlitēs nāvēs longās paulum ab aliīs nāvibus remōvērunt. rēmīs nāvēs celeriter ēgērunt. deinde nāvēs ad latus hostium cōnstituērunt. inde nostrī hostēs sagittīs et tēlīs et tormentīs pepulērunt.
nāvēs longae barbarīs novae erant. rēmī quoque novī erant. tormenta nostra nova erant. itaque barbarī timuērunt. cōnstitērunt et paulum modo pedem rettulērunt.
nostrī tamen mīlitēs dubitābant, quod mare altum erat. ūnus mīles aquilam legiōnis decimae ferēbat. hic mīles aquilifer erat. aquilifer deōs vocāvit. tum magnā vōce dīxit: “dēsilīte, mīlitēs! nōlīte aquilam hostibus trādere! ego certē meum officium faciam.”
statim sē ex nāvī in mare iēcit. tum aquilam in hostēs ferēbat. nostrī mīlitēs inter sē hortābantur. rem turpem facere nōlēbant. itaque omnēs ex nāvī dēsiluērunt. aliī quoque mīlitēs in proximīs nāvibus haec vīdērunt. illī quoque dēsiluērunt et ad hostēs vēnērunt.
Tier 2
barbarī nostrōs mīlitēs prohibēbant. Caesar hoc animadvertit.
Caesar igitur haec iussit. nostrī nāvēs longās paulum ab onerāriīs nāvibus remōvērunt. deinde rēmīs nāvēs celeriter ēgērunt et ad latus apertum hostium cōnstituērunt. inde hostēs fundīs et sagittīs et tormentīs prōpulērunt et submōvērunt. nāvēs enim longae barbarīs novae erant et facilius movēbantur. haec rēs nostrīs magnō ūsuī fuit.
barbarī et nāvium figūrā et rēmōrum mōtū et novō genere tormentōrum permōtī sunt. itaque cōnstitērunt et paulum modo pedem rettulērunt.
nostrī autem mīlitēs dubitābant, quod mare altum erat. tum ūnus mīles, aquilifer, quī aquilam legiōnis decimae ferēbat, deōs vocāvit et rogāvit ut ea rēs legiōnī fēlīciter ēvenīret. deinde nostrīs mīlitibus exclāmāvit: “dēsilīte, mīlitēs, nisi vultis aquilam hostibus trādere. ego certē meum officium reī pūblicae atque imperātōrī faciam.”
hoc vōce magnā dīxit, sē ex nāvī in mare prōiēcit, et aquilam in hostēs ferre coepit. tum nostrī mīlitēs inter sē hortātī sunt. nōlēbant enim rem tam turpem facere. itaque omnēs ex nāvī dēsiluērunt. mīlitēs quoque in proximīs nāvibus haec vīdērunt. tum et illī dēsiluērunt et hostibus appropinquāvērunt.
Tier 3
quod ubi Caesar animadvertit, iussit nāvēs longās (quārum et speciēs erat barbarīs inūsitātior et mōtus [erat] ad ūsum expedītior) removērī paulum ab onerāriīs nāvibus et incitārī rēmīs et cōnstituī ad latus apertum hostium atque inde hostēs prōpellī ac submovērī fundīs, sagittīs, tormentīs. haec rēs fuit magnō ūsuī nostrīs.
nam barbarī, permōtī et nāvium figūrā et rēmōrum mōtū et inūsitātō genere tormentōrum, cōnstitērunt ac paulum modo pedem rettulērunt.
atque nostrīs mīlitibus cunctantibus, maximē propter altitūdinem maris, [mīles] quī aquilam decimae legiōnis ferēbat, contestātus deōs, ut ea rēs legiōnī fēlīciter ēvenīret, “dēsilīte”, inquit, “mīlitēs, nisi vultis aquilam hostibus prōdere; ego certē praestiterō meum officium reī pūblicae atque imperātōrī.”
cum hōc vōce magnā dīxisset, sē ex nāvī prōiēcit atque coepit ferre aquilam in hostēs. tum nostrī [mīlitēs], cohortātī inter sē, nē tantum dēdecus admitterētur, ūniversī ex nāvī dēsiluērunt. cum prīmī ex proximīs nāvibus hōs item cōnspexissent, subsecūtī appropinquārunt hostibus.
Tier 4 - Liber Ipse
quod ubi Caesar animadvertit, nāvīs longās, quārum et speciēs erat barbarīs inūsitātior et mōtus ad ūsum expedītior, paulum removērī ab onerāriīs nāvibus et rēmīs incitārī et ad latus apertum hostium cōnstituī atque inde fundīs, sagittīs, tormentīs hostēs prōpellī ac submovērī iussit; quae rēs magnō ūsuī nostrīs fuit. nam et nāvium figūrā et rēmōrum mōtū et inūsitātō genere tormentōrum permōtī barbarī cōnstitērunt ac paulum modo pedem rettulērunt. atque nostrīs mīlitibus cunctantibus, maximē propter altitūdinem maris, quī decimae legiōnis aquilam ferēbat, contestātus deōs, ut ea rēs legiōnī fēlīciter ēvenīret, “dēsilīte”, inquit, “mīlitēs, nisi vultis aquilam hostibus prōdere; ego certē meum reī pūblicae atque imperātōrī officium praestiterō.” hōc cum vōce magnā dīxisset, sē ex nāvī prōiēcit atque in hostēs aquilam ferre coepit. tum nostrī cohortātī inter sē, nē tantum dēdecus admitterētur, ūniversī ex nāvī dēsiluērunt. hōs item ex proximīs prīmī nāvibus cum cōnspexissent, subsecūtī hostibus appropinquārunt.