C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 4.24
The Roman fleet lies off an open British shore on Caesar's first crossing in 55 BC, and the Britons hold the beach against the landing. The passage sets the conditions on each side, Roman and British, and introduces the essedāriī (British chariot fighters).
Tier 1
barbarī cōnsilium Rōmānōrum cognōvērunt. itaque equitēs et essedāriōs prīmum mīsērunt. essedāriī in proeliīs semper pugnābant. deinde barbarī reliquōs mīlitēs mīsērunt. omnēs ad lītus vēnērunt. nostrī mīlitēs ē nāvibus exīre temptābant, sed barbarī eōs prohibēbant.
nāvēs nostrae magnae erant. itaque in aquā altā stābant, nōn prope lītus. mīlitēs igitur dē nāvibus in aquam exīre dēbēbant. in undīs stābant. ibi cum hostibus pugnābant. nostrī mīlitēs loca nōn nōverant. manūs nōn erant līberae. arma quoque magna et gravia erant. mīlitēs igitur nōn facile pugnābant.
barbarī autem in terrā stābant. paucī paulum in aquam vēnerant. membra eōrum lībera erant. loca bene nōverant. itaque tēla audācter iaciēbant. equōs quoque suōs agēbant. equī nōn timēbant, quod bene doctī erant.
nostrī mīlitēs hās rēs vidēbant et timēbant. hoc genus pugnae novum erat. semper in terrā pugnāre solēbant. ibi ācriter et studiōsē pugnābant. sed nunc nōn ita pugnāvērunt.
Tier 2
barbarī cōnsilium Rōmānōrum cognōvērunt. itaque equitēs et essedāriōs praemīsērunt, quod hōc genere mīlitum in proeliīs ūtī solēbant. tum reliquās cōpiās mīsērunt. barbarī nostrōs mīlitēs prohibēbant ē nāvibus ēgredī.
magna difficultās erat, quod nāvēs, quae magnae erant, nōn poterant cōnsistere nisi in aquā altā. necesse igitur erat nostrīs mīlitibus simul dē nāvibus in aquam exīre et in fluctibus cōnsistere et cum hostibus pugnāre. loca ignōta erant. manūs nōn erant līberae. mīlitēs quoque magnō et gravī onere armōrum oppressī erant.
barbarī autem aut in terrā aut paulum in aquā stābant. membra eōrum lībera erant. loca nōtissima erant. itaque tēla audācter iaciēbant et equōs suōs bene doctōs agēbant.
nostrī mīlitēs illīs rēbus perterritī erant. hoc genus pugnae omnīnō nōn nōverant. in terrā pugnāre solēbant, et ibi ācriter et studiōsē pugnābant. sed nunc nōn tam ācriter, nōn tam studiōsē pugnāvērunt.
Tier 3
barbarī, cōnsiliō Rōmānōrum cognitō, praemissō equitātū et essedāriīs (quō plērumque genere [mīlitum] in proeliīs ūtī cōnsuērunt), reliquīs cōpiīs subsecūtī, prohibēbant nostrōs [mīlitēs] nāvibus ēgredī. ob hās causās erat summa difficultās, quod nāvēs, propter magnitūdinem, nōn poterant cōnstituī nisi in altō.
mīlitibus autem, ignōtīs locīs, impedītīs manibus, oppressīs magnō et gravī onere armōrum, simul et dēsiliendum [erat] dē nāvibus et cōnsistendum [erat] in fluctibus et pugnandum erat cum hostibus, cum illī, aut ex āridō aut paulum in aquam prōgressī, omnibus membrīs expedītīs, nōtissimīs locīs, audācter tēla cōicerent et equōs īnsuēfactōs incitārent.
nostrī [mīlitēs], illīs rēbus perterritī atque huius omnīnō generis pugnae imperītī, nōn utēbantur eādem alacritāte ac studiō quō cōnsuērant ūtī in proeliīs pedestribus.
Tier 4 - Liber Ipse
at barbarī, cōnsiliō Rōmānōrum cognitō praemissō equitātū et essedāriīs, quō plērumque genere in proeliīs ūtī cōnsuērunt, reliquīs cōpiīs subsecūtī nostrōs nāvibus ēgredī prohibēbant. erat ob hās causās summa difficultās, quod nāvēs propter magnitūdinem nisi in altō cōnstituī nōn poterant, mīlitibus autem, ignōtīs locīs, impedītīs manibus, magnō et gravī onere armōrum oppressīs, simul et dē nāvibus dēsiliendum et in fluctibus cōnsistendum et cum hostibus erat pugnandum, cum illī aut ex āridō aut paulum in aquam prōgressī, omnibus membrīs expedītīs, nōtissimīs locīs, audācter tēla cōicerent et equōs īnsuēfactōs incitārent. quibus rēbus nostrī perterritī atque huius omnīnō generis pugnae imperītī, nōn eādem alacritāte ac studiō quō in pedestribus ūtī proeliīs cōnsuērant utēbantur.