C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 1.7
Caesar enters his own narrative for the first time, and the Helvetian migration becomes a Roman problem. New figures are the Helvetian envoys Nammeius and Verucloetius, and L. Cassius Longinus, consul of an earlier generation.
Tier 1
nūntius ad Caesarem vēnit: "Helvētiī per prōvinciam Rōmānam iter facere cōnantur." Caesar ab urbe celeriter proficīscitur. in Galliam ūlteriōrem contendit et ad Genāvam pervenit. tōtī prōvinciae imperat: "quam plūrimī mīlitēs venīre dēbent." in Galliā ūlteriōre enim ūna legiō sōla erat. Caesar quoque mīlitibus imperat: "pontem, quī ad Genāvam est, frangite!"
Helvētiī adventum Caesaris cognōvērunt. itaque lēgātōs ad eum mittunt. hī lēgātī erant nōbilissimī cīvitātis, et Nammēius et Verucloetius prīncipēs eōrum erant. lēgātī Caesarī dīcunt: "in animō habēmus per prōvinciam iter facere. nūllī hominī nocēbimus. aliud enim iter nōn habēmus. rogāmus tē: hoc nōbīs licēre patiāris."
Caesar autem hoc concēdere nōlēbat. memoriā enim tenēbat: Helvētiī ōlim L. Cassium cōnsulem occīderant. exercitum quoque eius pepulerant et sub iugum mīserant. itaque Caesar putābat: "hī hominēs inimīcō animō sunt. sī per prōvinciam iter facient, multīs hominibus nocēbunt."
Caesar tamen mīlitēs exspectābat. itaque lēgātīs respondit: "tempus ad cōgitandum sūmam. sī quid vultis, ad Īd. Aprīl. revenīte."
Tier 2
nūntius ad Caesarem vēnit: "Helvētiī per prōvinciam Rōmānam iter facere cōnantur." Caesar proficīscitur ab urbe et quam maximīs potest itineribus in Galliam ūlteriōrem contendit et ad Genāvam pervenit. tōtī prōvinciae imperat quam maximum potest mīlitum numerum (omnīnō erat in Galliā ūlteriōre legiō ūna), et iubet mīlitēs pontem, quī erat ad Genāvam, rescindere.
ubi Helvētiī certiōrēs factī sunt dē adventū Caesaris, mittunt lēgātōs ad Caesarem, nōbilissimōs cīvitātis, quōrum Nammēius et Verucloetius prīncipēs sunt. in animō habēbant per prōvinciam iter facere sine ūllō maleficiō, quod aliud iter nōn habēbant. rogāvērunt Caesarem ut id sibi licēret.
Caesar autem hoc concēdere nōlēbat. memoriā enim tenēbat: Helvētiī L. Cassium cōnsulem occīderant et exercitum eius pepulerant et sub iugum mīserant. Caesar quoque putābat: "hī hominēs inimīcō animō sunt. sī per prōvinciam iter facient, ab iniūriā et maleficiō nōn temperābunt."
Caesar tamen mīlitēs, quōs imperāverat, exspectābat. itaque lēgātīs respondit: "diem ad dēlīberandum sūmam. sī quid vultis, ad Īd. Aprīl. revenīte." ita spatium habēbat dum mīlitēs convenīrent.
Tier 3
cum id nūntiātum esset Caesarī, eōs [Helvētiōs] cōnārī facere iter per prōvinciam nostram, mātūrat proficīscī ab urbe, et contendit in Galliam ūlteriōrem quam maximīs potest itineribus, et pervenit ad Genāvam. [Caesar] Prōvinciae tōtī quam maximum potest mīlitum numerum imperat (erat omnīnō legiō ūna in Galliā ūlteriōre). iubet pontem, quī erat ad Genāvam, rescindī.
ubi Helvētiī factī sunt certiōrēs dē eius [Caesaris] adventū, mittunt lēgātōs nōbilissimōs cīvitātis ad eum, cuius lēgātiōnis Nammēius et Verucloetius obtinēbant prīncipem locum, quī dīcerent sibi esse in animō facere iter per prōvinciam sine ūllō maleficiō, proptereā quod habērent nūllum aliud iter: rogāre ut liceat sibi facere id [iter] voluntāte eius [Caesaris].
Caesar, quod tenēbat memoriā L. Cassium cōnsulem occīsum esse exercitumque eius pulsum esse ab Helvētiīs et missum esse sub iugum, nōn putābat concēdendum; neque exīstimābat hominēs inimīcō animō, facultāte itineris faciendī per prōvinciam datā, temperātūrōs esse ab iniūriā et maleficiō.
tamen, ut spatium posset intercēdere dum mīlitēs, quōs imperāverat, convenīrent, respondit lēgātīs sē [Caesarem] sūmptūrum esse diem ad dēlīberandum: sī quid vellent, reverterentur ad Īd. Aprīl.
Tier 4 - Liber Ipse
Caesarī cum id nūntiātum esset, eōs per prōvinciam nostram iter facere cōnārī, mātūrat ab urbe proficīscī, et quam maximīs potest itineribus in Galliam ūlteriōrem contendit, et ad Genāvam pervenit. prōvinciae tōtī quam maximum potest mīlitum numerum imperat (erat omnīnō in Galliā ūlteriōre legiō ūna), pontem quī erat ad Genāvam iubet rescindī. ubi dē eius adventū Helvētiī certiōrēs factī sunt, lēgātōs ad eum mittunt nōbilissimōs cīvitātis, cuius lēgātiōnis Nammēius et Verucloetius prīncipem locum obtinēbant, quī dīcerent sibi esse in animō sine ūllō maleficiō iter per prōvinciam facere, proptereā quod aliud iter habērent nūllum: rogāre ut eius voluntāte id sibi facere liceat. Caesar, quod memoriā tenēbat L. Cassium cōnsulem occīsum exercitumque eius ab Helvētiīs pulsum et sub iugum missum, concēdendum nōn putābat; neque hominēs inimīcō animō, datā facultāte per prōvinciam itineris faciendī, temperātūrōs ab iniūriā et maleficiō exīstimābat. tamen, ut spatium intercēdere posset dum mīlitēs quōs imperāverat convenīrent, lēgātīs respondit diem sē ad dēlīberandum sūmptūrum: sī quid vellent, ad Īd. Aprīl. reverterentur.
{closing tier ends here}