C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 1.6
The two possible routes out of Helvetian territory, described together with the terrain of each. New names here are the Allobroges and their frontier town Genava. The date at the close is fixed by the consulship of L. Calpurnius Piso and A. Gabinius (58 BC).
Tier 1
duae viae erant. Helvētiī ūnā ex hīs viīs domō exīre poterant. prīma via per fīnēs Sēquanōrum it, inter mōntem Iūram et flūmen Rhodanum. haec via est parva et difficilis. ūnus carrus vix ibi īre potest. mōns quoque altissimus suprā viam est. itaque perpaucī hominēs Helvētiōs prohibēre possunt.
altera via per prōvinciam Rōmānam it. haec via est multō facilior. Rhodanus inter fīnēs Helvētiōrum et Allobrogum fluit. flūmen multīs locīs nōn altum est; itaque Helvētiī trānsīre possunt. Rōmānī Allobrogēs nōn multīs annīs ante superāverant.
Genāva est oppidum extrēmum Allobrogum et prope fīnēs Helvētiōrum est. ex eō oppidō pōns ad Helvētiōs pertinet.
Helvētiī putābant: "aut Allobrogibus persuādēbimus, aut eōs vī cōgēmus. tum nōs per fīnēs suōs īre patientur." Allobrogēs enim Rōmānōs nōndum amābant.
omnia iam parāta erant. itaque Helvētiī diem dīcunt: "eō diē omnēs ad flūmen Rhodanum veniēmus." is diēs erat a. d. V. Kal. April. eō annō L. Pīsō et A. Gabīnius cōnsulēs erant.
Tier 2
erant itinera duo. ūnum per Sēquanōs inter mōntem Iūram et flūmen Rhodanum it. hoc iter est difficile et angustum; in eō itinere vix singulī carrī dūcī poterant. mōns altissimus impendēbat, ut paucī virī Helvētiōs prohibēre possent.
secundum iter per prōvinciam Rōmānam it. hoc iter est multō facilius et expedītius, quod Rhodanus inter fīnēs Helvētiōrum et Allobrogum fluit, et Helvētiī eum multīs locīs trānsīre possunt. iter quoque trānsit fīnēs Allobrogum. Allobrogēs nūper ā Rōmānīs superātī erant.
Genāva est extrēmum oppidum Allobrogum et est proximum Helvētiīs. ex eō oppidō pōns ad Helvētiōs pertinet.
Helvētiī putābant: "aut Allobrogibus persuādēbimus, aut eōs vī cōgēmus. tum nōs per fīnēs suōs īre patientur." Helvētiī id crēdidērunt quod Allobrogēs vidēbantur adhūc esse inimīcī Rōmānīs.
postquam omnia parāvērunt, Helvētiī diem dīcunt quā diē omnēs ad rīpam Rhodanī conveniant. is diēs erat a. d. V. Kal. April. eō annō L. Pīsō et A. Gabīnius cōnsulēs erant.
Tier 3
omnīnō erant itinera duo, quibus itineribus [Helvētiī] possent exīre domō: ūnum per Sēquanōs, angustum et difficile, inter mōntem Iūram et flūmen Rhodanum, vix quā singulī carrī dūcerentur; mōns autem altissimus impendēbat, ut perpaucī [hostēs] possent prohibēre eōs [Helvētiōs] facile:
alterum [iter] per prōvinciam nostram, facilius atque expedītius multō, proptereā quod inter fīnēs Helvētiōrum et Allobrogum, quī nūper pācātī erant [ā Rōmānīs], Rhodanus fluit, isque trānsītur nōn nūllīs locīs vadō.
extrēmum oppidum Allobrogum proximumque fīnibus Helvētiōrum est Genāva. ex eō oppidō, pōns ad Helvētiōs pertinet.
[Helvētiī] exīstimābant sēsē vel persuāsūrōs esse Allobrogibus, quod nōndum vidērentur bonō animō in populum Rōmānum, vel coāctūrōs vī ut paterentur eōs [Helvētiōs] īre per suōs fīnēs.
omnibus rēbus ad profectiōnem comparātīs, dīcunt diem, quā diē omnēs conveniant ad rīpam Rhodanī. is diēs erat a. d. V. Kal. April., L. Pīsōne, A. Gabīniō cōnsulibus.
Tier 4 - Liber Ipse
erant omnīnō itinera duo, quibus itineribus domō exīre possent: ūnum per Sēquanōs, angustum et difficile, inter mōntem Iūram et flūmen Rhodanum, vix quā singulī carrī dūcerentur; mōns autem altissimus impendēbat, ut facile perpaucī prohibēre possent: alterum per prōvinciam nostram, multō facilius atque expedītius, proptereā quod inter fīnēs Helvētiōrum et Allobrogum, quī nūper pācātī erant, Rhodanus fluit, isque nōn nūllīs locīs vadō trānsītur. extrēmum oppidum Allobrogum est proximumque Helvētiōrum fīnibus Genāva. ex eō oppidō pōns ad Helvētiōs pertinet. Allobrogibus sēsē vel persuāsūrōs, quod nōndum bonō animō in populum Rōmānum vidērentur, exīstimābant vel vī coāctūrōs ut per suōs fīnēs eōs īre paterentur. omnibus rēbus ad profectiōnem comparātīs, diem dīcunt, quā diē ad rīpam Rhodanī omnēs conveniant. is diēs erat a. d. V. Kal. April., L. Pīsōne, A. Gabīniō cōnsulibus.