C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 1.5
Preparations for the migration itself, now carried out without Orgetorix. The neighboring peoples named here are the Rauraci, the Tulingi, and the Latobrigi; the Boii come from further off, by way of Noricum.
Tier 1
post mortem Orgetorīgis Helvētiī tamen id facere cōnantur quod cōnstituerant: ē fīnibus suīs exīre. ubi parātī erant, ignem in oppida sua omnia mittunt. XII oppida erant. ignem quoque in vīcōs mittunt. vīcus est locus parvus ubi paucī hominēs sunt. CD vīcī erant. cēterās quoque domūs flammīs dant. omne frūmentum flammīs dant praeter id quod sēcum portāre volunt.
Helvētiī hoc faciunt quod domum redīre iam nōn possunt. itaque parātiōrēs sunt ad omnia perīcula. deinde iubent: "quisque cibum in multōs diēs domō suā portet."
Rauracī et Tulingī et Latobrīgī prope Helvētiōs habitant. Helvētiī eīs persuādent: "ignem in oppida vestra mittite et nōbīscum venīte!" illae gentēs idem cōnsilium capiunt. Helvētiī quoque Boiōs sociōs accipiunt. Boiī in alterā parte flūminis Rhēnī habitāverant. deinde in agrum Nōricum vēnerant et Nōrēiam oppugnāverant.
Tier 2
post mortem Orgetorīgis, Helvētiī cōnantur id facere quod cōnstituerant: ē fīnibus suīs exīre. ubi Helvētiī parātī sunt exīre, incendunt oppida sua omnia, numerō ad duodecim, et vīcōs ad quadringentōs, et prīvāta aedificia reliqua. illī quoque combūrunt frūmentum omne, praeterquam quod sēcum portāre volēbant.
Helvētiī hās rēs fēcērunt quod nūllam spem reditiōnis habēre volēbant. ita parātiōrēs erant ad omnia perīcula. iubent quemque hominem efferre domō cibum trium mēnsium.
persuādent Rauracīs et Tulingīs et Latobrīgīs, fīnitimīs suīs, ut ūnā cum eīs proficīscantur. eōdem cōnsiliō illae gentēs oppida sua vīcōsque exūrunt. Helvētiī quoque Boiōs sociōs accipiunt. Boiī trāns Rhēnum incoluerant; deinde in agrum Nōricum trānsierant et Nōrēiam oppugnāverant.
Tier 3
post mortem Orgetorīgis, nihilō minus Helvētiī cōnantur facere id quod cōnstituerant, ut exeant ē fīnibus suīs. ubi iam [Helvētiī] arbitrātī sunt sē parātōs esse ad eam rem, incendunt omnia sua oppida, numerō ad duodecim, vīcōs [numerō] ad quadringentōs, reliqua prīvāta aedificia; combūrunt omne frūmentum praeterquam quod portātūrī erant sēcum; ut, spē reditiōnis domum sublātā, essent parātiōrēs ad subeunda omnia perīcula. trium mēnsum molita cibāria sibi quemque domō efferre iubent.
persuādent Rauracīs et Tulingīs et Latobrīgīs, suīs fīnitimīs, utī, eōdem ūsī cōnsiliō, oppidīs vīcīsque suīs exūstīs, proficīscantur ūnā cum eīs, et ascīscunt sibi Boiōs, quī trāns Rhēnum incoluerant et in agrum Nōricum trānsierant et oppugnāverant Nōrēiam, receptōs ad sē sociōs.
Tier 4 - Liber Ipse
post eius mortem nihilō minus Helvētiī id quod cōnstituerant facere cōnantur, ut ē fīnibus suīs exeant. ubi iam sē ad eam rem parātōs esse arbitrātī sunt, oppida sua omnia, numerō ad duodecim, vīcōs ad quadringentōs, reliqua prīvāta aedificia incendunt; frūmentum omne, praeterquam quod sēcum portātūrī erant, combūrunt, ut domum reditiōnis spē sublātā parātiōrēs ad omnia perīcula subeunda essent; trium mēnsum molita cibāria sibi quemque domō efferre iubent. persuādent Rauracīs et Tulingīs et Latobrīgīs fīnitimīs suīs utī eōdem ūsī cōnsiliō, oppidīs suīs vīcīsque exūstīs, ūnā cum eīs proficīscantur, Boiōsque, quī trāns Rhēnum incoluerant et in agrum Nōricum trānsierant Nōrēiamque oppugnāverant, receptōs ad sē sociōs sibi ascīscunt.