C. Iulius Caesar, De Bello Gallico 1.2
Caesar turns from the survey of Gaul to a single named figure, Orgetorix, and to a year fixed by the consulship of M. Valerius Messalla and M. Pupius Piso (61 BC). The natural features that bound Helvetian territory are named here: the Rhine, the Jura range, and Lacus Lemannus.
Tier 1
Orgetorīx erat vir nōbilissimus et dītissimus apud Helvētiōs. eō annō cōnsulēs Rōmānī erant M. Messāla et M. Pupius Pīsō. Orgetorīx rēx esse cupiēbat. itaque cum aliīs nōbilibus cōnsilium cēpit. Orgetorīx Helvētiīs dīxit: "necesse est nōbīs ex fīnibus nostrīs exīre cum omnibus cōpiīs. tōtam Galliam capere facile erit. vōs enim omnēs hominēs virtūte superātis."
Orgetorīx facile Helvētiīs persuāsit, quod Helvētiī undique clausī erant. flūmen Rhēnum, lātum et altum, agrum Helvētium ā Germānīs dīvidit. mōns Iūra altus Helvētiōs ā Sēquanīs dīvidit. lacus Lemannus et flūmen Rhodanus prōvinciam Rōmānam ab Helvētiīs dīvidunt.
itaque Helvētiī longē īre nōn poterant, neque facile gentibus fīnitimīs bellum īnferre poterant. sed Helvētiī bellum gerere valdē cupiēbant. itaque magnum dolōrem habēbant. Helvētiī fortēs erant et bellum amābant. sed multī erant, et terra eōrum parva erat. terra Helvētiōrum longa erat CCXL mīlia passuum, lāta CLXXX mīlia passuum.
Tier 2
Orgetorīx fuit nōbilissimus et dītissimus apud Helvētiōs. eō annō M. Messāla et M. Pupius Pīsō cōnsulēs erant. Orgetorīx regnum cupiēbat; itaque coniūrātiōnem nōbilium fēcit. ille dīxit cīvitātī: "necesse est nōbīs exīre dē fīnibus nostrīs cum omnibus cōpiīs! erit perfacile capere tōtam Galliam. vōs virtūte omnibus praestātis!"
Orgetorīx hōc facilius Helvētiīs persuāsit quod Helvētiī undique locī nātūrā continentur. flūmen Rhēnum, quod est lātissimum atque altissimum, dīvidit agrum Helvētium ā Germānīs. mōns Iūra, quī est altissimus, dīvidit Helvētiōs ā Sēquanīs. lacus Lemannus et flūmen Rhodanus dīvidunt prōvinciam Rōmānam ab Helvētiīs.
quā dē causā Helvētiī minus lātē vagābantur et minus facile fīnitimīs bellum īnferre poterant. Helvētiī magnō dolōre adficiēbantur quod bellum gerere valdē cupiēbant. Helvētiīs quoque fīnēs suī angustī vidēbantur prō multitūdine hominum et prō glōriā bellī atque fortitūdinis. terra Helvētiōrum in longitūdinem mīlia passuum CCXL, in lātitūdinem CLXXX patēbat.
Tier 3
apud Helvētiōs Orgetorīx fuit longē nōbilissimus et dītissimus. M. Messālā et M. Pupiō Pīsōne cōnsulibus, is, inductus cupiditāte regnī, fēcit coniūrātiōnem nōbilitātis, et persuāsit cīvitātī ut exīrent dē fīnibus suīs cum omnibus cōpiīs: [dīxit] esse perfacile potīrī imperiō tōtīus Galliae, cum praestārent omnibus virtūte.
[id] hōc facilius iīs [Helvētiīs] persuāsit, quod Helvētiī continentur undique locī nātūrā: ex ūnā parte [continentur] flūmine Rhēnō lātissimō atque altissimō, quī dīvidit agrum Helvētium ā Germānīs; ex parte alterā [continentur] mōnte Iūrā altissimō, quī est inter Sēquanōs et Helvētiōs; [ex parte] tertiā [continentur] lacū Lemannō et flūmine Rhodanō, quī dīvidit prōvinciam nostram ab Helvētiīs.
hīs rēbus fīēbat ut et vagārentur minus lātē et possent īnferre bellum fīnitimīs minus facile: quā ex parte hominēs, cupidī bellandī, adficiēbantur magnō dolōre. arbitrābantur autem sē habēre angustōs fīnēs prō multitūdine hominum et prō glōriā bellī atque fortitūdinis, quī patēbant CCXL mīlia passuum in longitūdinem, CLXXX mīlia passuum in lātitūdinem.
Tier 4 - Liber Ipse
apud Helvētiōs longē nōbilissimus fuit et dītissimus Orgetorīx. is, M. Messālā et M. Pupiō Pīsōne cōnsulibus, regnī cupiditāte inductus coniūrātiōnem nōbilitātis fēcit, et cīvitātī persuāsit ut dē fīnibus suīs cum omnibus cōpiīs exīrent: perfacile esse, cum virtūte omnibus praestārent, tōtīus Galliae imperiō potīrī. id hōc facilius iīs persuāsit, quod undique locī nātūrā Helvētiī continentur: ūnā ex parte flūmine Rhēnō lātissimō atque altissimō, quī agrum Helvētium ā Germānīs dīvidit; alterā ex parte mōnte Iūrā altissimō, quī est inter Sēquanōs et Helvētiōs; tertiā lacū Lemannō et flūmine Rhodanō, quī prōvinciam nostram ab Helvētiīs dīvidit. hīs rēbus fīēbat ut et minus lātē vagārentur et minus facile fīnitimīs bellum īnferre possent: quā ex parte hominēs bellandī cupidī magnō dolōre adficiēbantur. prō multitūdine autem hominum et prō glōriā bellī atque fortitūdinis angustōs sē fīnēs habēre arbitrābantur, quī in longitūdinem mīlia passuum CCXL, in lātitūdinem CLXXX patēbant.