Suetonius, Divus Iulius 57, 61

In his account of Julius Caesar, Suetonius describes Caesar's remarkable physical endurance and the famous horse that was said to portend his mastery of the world.

 

Tier 1

I. Caesar in Itinere

Caesar optime pugnabat et optime equitabat. labores maximos ferre poterat. cum milites iter faciebant, Caesar saepe ante eos pedibus ibat; aliquando equo ibat. caput semper apertum erat, sive sol sive imber erat. vias longissimas celerrime confecit; saepe raeda [hired carriage] vehebatur et centum milia passuum uno die faciebat.

si flumina viam impediebant, Caesar non manebat. per aquam natabat aut utres inflatos [inflated bags] tenebat et sic flumen traiciebat. ita celerrime se movebat. saepe ipse ante nuntios de se in locum venit.

 

II. Equus Caesaris

Caesar equum habebat. hic equus non erat sicut alii equi. pedes eius similes erant digitis hominum. hic equus apud Caesarem natus erat.

haruspices dixerunt: "dominus huius equi imperium orbis terrae habebit." Caesar hunc equum magna cura aluit. Caesar primus equum ascendit; equus autem alium ascendere non patiebatur.

postea Caesar statuam huius equi ante templum Veneris Genetricis posuit.