P. Vergilius Maro, Aeneid 4.304–330
Dido's first speech confronting Aeneas about his planned departure is one of the most famous passages in the Aeneid. Vergil packs together every kind of appeal Dido can make (anger, pleading, accusation, and grief) making this speech a centerpiece of Book 4.
Tier 1
tandem Dīdō Aenēān vocat. dīcit ad eum:
"spērāvistīne crīmen tuum cēlāre? spērāvistīne ē terrā meā tacitus īre, perfide?
amor noster nōn tē tenet? dextra tua data nōn tē tenet? ego, quae moriar, nōn tē teneō?
et classem parās in hieme. et properās in mare īre. ventī sunt magnī. tū es crūdēlis!
Trōia tua periit. tū terram aliēnam petis. tū domum ignōtam petis. cūr nunc, hieme, fugis?
ā mē fugis? per lacrimās meās tē ōrō. per dextram tuam tē ōrō. per cōnūbia nostra tē ōrō. ego nihil aliud habeō. ego sum misera. miserēre meī! domus mea cadit. mūtā mentem tuam!
propter tē, gentēs Libycae mē ōdērunt. propter tē, Tyriī meī mē ōdērunt. propter tē, pudor meus periit. propter tē, fāma mea periit. fāma mea ad sīdera ībat; nunc nōn iam ībit. cui mē relinquis, hospes? ego moriar. tū nōn iam es coniunx meus; tū es sōlum hospes.
quid moror? exspectābō? frāter meus Pygmaliōn moenia mea dēstruet. Iarbās mē capiet.
puerum tuum nōn habeō. utinam parvus Aenēās in domō meā lūderet! vultus eius esset similis tibi. tum nōn essem omnīnō dēserta."
Tier 2
tandem Dīdō compellat Aenēān hīs vōcibus: "spērāvistī, perfide, etiam posse dissimulāre tantum nefās et, tacitus, abīre meā terrā? nec noster amor tenet tē nec quondam dextera data tenet tē nec Dīdō moritūra crūdēlī fūnere tenet tē?
quīn etiam parās classem hībernō sīdere et properās īre per altum mediīs ventīs, crūdēlis? quid, sī nōn peterēs arva aliēna domōsque ignōtās, et Trōia antīqua manēret, Trōia peterētur per aequor classibus?
mēne fugis? per hās lacrimās dextramque tuam (quandō ego ipsa relīquī nihil aliud mihi iam miserae), per cōnūbia nostra, per inceptōs hymenaeōs, sī meruī aliquid bene dē tē, aut fuit quicquam dulce meum tibi, miserēre domūs cadentis et, ōrō, sī aliquis locus adhūc precibus, dēpōne istam mentem.
propter tē, Libycae gentēs Nomadumque tyrannī ōdērunt mē, Tyriī inimīcī sunt; propter tē eundem pudor exstīnctus est et fāma prior exstīncta est, quā sōlā adībam sīdera. cui dēseris mē moribundam, hospes (quoniam hoc sōlum nōmen restat dē coniuge)? quid moror? an dum frāter Pygmaliōn dēstruat moenia mea aut Iarbās dūcat mē captam?
sī puer mihi nātus esset dē tē ante fugam tuam, sī aliquis parvulus Aenēās lūderet mihi in domō, quī tē tamen vultū referret, nōn vidērer mihi tōta capta ac dēserta."
Tier 3
tandem [Dīdō] compellat Aenēān hīs vōcibus ultrō: "spērāstī, perfide, etiam posse dissimulāre tantum nefās et, tacitus, dēcēdere meā terrā? nec noster amor tenet tē nec quondam dextera data tenet tē nec Dīdō moritūra crūdēlī fūnere tenet tē?
quīn etiam mōlīrī classem hībernō sīdere et properās īre per altum mediīs Aquilōnibus, crūdēlis? quid, sī nōn peterēs arva aliēna domōsque ignōtās, et Trōia antīqua manēret, Trōia peterētur per undōsum aequor classibus?
mēne fugis? per hās lacrimās dextramque tuam (quandō ipsa relīquī nihil aliquid mihi iam miserae), per cōnūbia nostra, per inceptōs hymenaeōs, sī meruī aliquid bene dē tē, aut fuit quicquam dulce meum tibi, miserēre domūs lābentis et, ōrō, sī aliquis locus adhūc precibus, exue istam mentem.
propter tē, Libycae gentēs Nomadumque tyrannī ōdēre, Tyriī īnfēnsī; propter tē eundem pudor exstīnctus et fāma prior [exstīncta], quā sōlā adībam sīdera. cui dēseris mē moribundam, hospes, (quoniam hoc solum nōmen restat dē coniuge)? quid moror? an dum frāter Pygmaliōn dēstruat moenia mea aut Iarbās Gaetūlus dūcat [mē] captam?
sī quā, saltem, subolēs suscepta fuisset mihī dē tē ante fugam, sī quis parvulus Aenēās lūderet mihi aulā, quī tamen referret tē ōre, nōn vidērer [mihi] quidem omnīnō capta ac dēserta."
Tier 4 - Carmen Ipsum
- tandem hīs Aenēān compellat vōcibus ultrō:
- "dissimulāre etiam spērāstī, perfide, tantum
- posse nefās tacitusque meā dēcēdere terrā?
- nec tē noster amor nec tē data dextera quondam
- nec moritūra tenet crūdēlī fūnere Dīdō?
- quīn etiam hībernō mōlīrī sīdere classem
- et mediīs properās Aquilōnibus īre per altum,
- crūdēlis? quid, sī nōn arva aliēna domōsque
- ignōtās peterēs, et Trōia antīqua manēret,
- Trōia per undōsum peterētur classibus aequor?
- mēne fugis? per ego hās lacrimās dextramque tuam tē
- (quandō aliud mihi iam miserae nihil ipsa relīquī),
- per cōnūbia nostra, per inceptōs hymenaeōs,
- sī bene quid dē tē meruī, fuit aut tibi quicquam
- dulce meum, miserēre domūs lābentis et istam,
- ōrō, sī quis adhūc precibus locus, exue mentem.
- tē propter Libycae gentēs Nomadumque tyrannī
- ōdēre, īnfēnsī Tyriī; tē propter eundem
- exstīnctus pudor et, quā sōlā sīdera adībam,
- fāma prior. cui mē moribundam dēseris hospes
- (hoc solum nōmen quoniam dē coniuge restat)?
- quid moror? an mea Pygmaliōn dum moenia frāter
- dēstruat aut captam dūcat Gaetūlus Iarbās?
- saltem sī qua mihī dē tē suscepta fuisset
- ante fugam subolēs, sī quis mihi parvulus aulā
- lūderet Aenēās, quī tē tamen ōre referret,
- nōn equidem omnīnō capta ac dēserta vidērer."
Tier 4 - Carmen Ipsum (AP Core Vocabulary)
- tandem hīs Aenēān compellat vōcibus ultrō:
- dissimulāre etiam spērāstī, perfide, tantum