Plīnius Māior

 

C. Plīnius Secundus, quī "Plīnius Māior" appellātur, eques Rōmānus et scrīptor nōtissimus erat. annō 776 AUC (23 CE) nātus est. prīmum in exercitū Rōmānō mīles erat; posteā imperātor Vespasiānus eum praefectum classis Rōmānae fēcit. haec classis apud Mīsēnum, prope Neāpolim, stābat.

 

Plīnius numquam ōtiōsus erat. per diem prō imperātōre labōrābat, sed noctū et prīmā lūce semper legēbat et scrībēbat. semper cum eō erat servus: servus enim librōs legēbat, Plīnius verba nova scrībēbat. opus eius maximum "Nātūrālis Historia" vocātur. hoc opus XXXVII librōs habet. in hīs librīs Plīnius dē multīs rēbus scrīpsit: dē astrīs et terrīs, dē herbīs et animālibus, dē medicīnā et metallīs, dē statuīs et pictūrīs et lapidibus pretiōsīs. multa mīrābilia per imperium Rōmānum invēnit et rettulit. Plīnius etiam dē bellīs Rōmānōrum scrīpsit, sed illī librī nōn manent: sōla "Nātūrālis Historia" hodiē manet.

 

annō 832 AUC (79 CE) Plīnius Mīsēnī erat cum sorōre suā et fīliō sorōris. hic iuvenis, quī posteā "Plīnius Minor" appellātus est, tum XVII annōs nātus erat. subitō soror nūbem magnam et ātram in caelō vīdit. haec nūbēs ā monte Vesuviō ascendēbat. mōns ērumpēbat! Plīnius rem mīrābilem propius spectāre volēbat. tum epistula quoque vēnit. Rēctīna, fēmina quae sub monte habitābat, fugere nōn poterat et auxilium rogābat. iam cinerēs et saxa ē caelō cadēbant, sed Plīnius amīcōs iuvāre cōnstituit. nāvēs magnās parāvit et dīxit: "fortēs fortūna iuvat!"

 

Plīnius ad Stabiās nāvigāvit, ubi amīcus eius Pompōniānus in perīculō erat. quamquam diēs erat, caelum ātrum erat sīcut nox. flammae undique in monte appārēbant. saxa et cinerēs ē caelō cadēbant. Plīnius, postquam ad amīcōs pervēnit, cibum cēpit et dormīvit, quod amīcīs territīs animum dare volēbat. sed āēr malus plēnus cinerum erat, et Plīnius spīritum dūcere nōn poterat. in lītore cecidit nec posteā surrēxit. amīcī corpus eius post duōs diēs invēnērunt: integrum erat et nūllum vulnus habēbat. ita Plīnius Māior, dum aliōs servāre temptat, ipse periit.

 

Plīnius Minor posteā duās epistulās ad Tacitum dē hāc rē scrīpsit. ex hīs epistulīs hodiē dē morte Plīniī Māiōris et dē monte Vesuviō multa scīmus.

 

The Pericles Group Foundation
The Pericles Group Foundation
501(c)(3) Nonprofit

The content here is free — and we'd like to keep it that way.

This site is a public-good resource for Latin students and teachers everywhere. There are no paywalls, no ads, and no logins required.

If the materials have been useful to you, please consider making a donation to support its continued development.

♡ Donate