![]()
Ignis Promētheī
ōlim deī contrā Gigantēs bellum gessērunt. nunc Olympiī deī tōtum imperium habent. in terrā multa animālia vīvunt. hominēs quoque in terrā vīvunt, sed hominēs nōn sunt similēs animālibus. hominēs ad caelum spectant et deōs adorant.
hominēs animālia sacrificant sed saepe parvus cibus manet. Promētheus, fīlius Jāpetī, saepe ad hūmānōs spectat et eōs adiuvāre cupit. Promētheus tunc cōnsilium capit; Promētheus Jovem fallere cupit.
Promētheus sacrificium capit et dīvidit. ossa in sēbō pōnit sed carnem in coriō pōnit. tunc Jovem vocat et dīcit: "necesse est tibi ūnum sacrificium legere atque aliud sacrificium hūmānīs dare."
Juppiter dolum videt sed tamen ossa in sēbō legit. Juppiter dīcit: "Promētheus mē fallit! ita vērō, hominēs nunc carnem habent sed… poenam dat!"
Juppiter nunc est īrātus et Promētheus timet. Juppiter ignem ab hominibus aufert. hūmānī nunc frīgidī sunt neque cibum coquere possunt.
Promētheus iterum Jovem fallit; ignem in ferulā condit, ā caelō dēscendit, et ad hūmānōs flammās portat. hominēs iterum calōrem habent et nōn iam frīgidī sunt. hūmānī iterum cibum coquere possunt.
Juppiter iterum est īrātus. Juppiter nunc hūmānōs fallit et dōnum eīs dat…